Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Frankapan, Bernardin (1453-1529) [1525], Bernardinus de Frangepanibus Clementi papae VII, versio electronica (, Modruš), Verborum 544, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [frankapanbepist15250215].
page
VIII/1.
Ego enim et filii mei una cum subditis nostris Sanctitati Vestre gratias agimus
immortales ob suffragio et subsidio, quod eadem Sanctitas Vestra dignata est nobis
praestare. Indigebamus valde, in hiis confinibus Turchi timent nomen Sanctitatis Vestre et
nunc presertim, quum inter Christianorum principes (Deo et Sanctitate Vestra mediante)
prope est bellorum page extinctio. Et nunc est tempus vestrum, Pater
Sanctissime et Sapientissime, et nunc potentia vestra in Jesu Christi nomine erit nota.
Indiget tamen celeri expedictione, quia Turchi in continuo paratu exercitus existunt, mala
super mala imminent. Turchi deliberaverunt absorbere me et comitatum meum. Circumvicini
mei comites et barones, qui sunt concordati, et qui pro concordia instant et miserunt, ut
tributum tradant Turcho. Ego autem decrevi potius velle mori, quam peccare. Ego, licet
senex, contra Turchas de continuo ab uno, et Ferdinandus, filius meus ab alio lateribus in
custodiam et deffensionem comitatus mei invigilamus et sepe preliamur. Hoc anno Turchi
ultra duas mille animas in captivitatem a comitatu meo abduxerunt. Alter filius meus,
Christoforus est in Hungaria et a Serenissimo Rege habet stipendium. Et alia plurima
pericula nobis imminent, ut hic nuntius meus plenius Sanctitati Vestre exponet. Et,
quoniam amplius resistere non valeo, ego cum comitatu meo sub Sanctitatis Vestre vestreque
Sanctę Sedis Apostolice presidium confugio et sub suis custodia, protectione et defensione
in omnibus et per omnia trado et relinquo. Accipiat Sanctitas Vestra me, filios meos et
statum meum, civitatem, arces et loca omnia mea, antequam serpens rugiens devoret nos,
provideat et iubere dignetur, quid sim facturus! Pater Clementissime, per nuntium hunc
meum resolutionem mentis Sanctitatis Vestre vestreque Sancte Sedis Apostolicę desuper
expecto, interim pro posse deffendam me ab inimicis et Sanctitatis Vestre et meis. Etiam
Sanctissime Pater, si suum et Sanctę Matris eclesię bellum versus istos immanissimos
Turchas diriget, quod propediem (ut percepi) est directura, suppliciter eandem Sanctitatem
Vestram exoro, quatenus dignetur de me seno (non tamen decrepito) et filiis meis, vestris
et Vestrę Sanctę Sedis Apostolicę servulis recordari, ut pluries eadem Sanctitas Vestra
policita est. Nam de bene gestis per nos et domum nostram Frangepanam sanguineque nostro
pro defensione rei publice Christianae contra Turchas infuso sicut cronice et iam
Sanctitas Vestra scit. Scit etiam, qualiter sum pauper, et propterea omnibus mihi
servientibus satisfacere non valeo. Extat enim de continuo ad Sanctitatis Vestre pedes
Ioannes Andreas, procurator meus, et servitiis meis, |
Previous section
|
Frankapan, Bernardin (1453-1529) [1525], Bernardinus de Frangepanibus Clementi papae VII, versio electronica (, Modruš), Verborum 544, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [frankapanbepist15250215].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.