Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Frankapan, Bernardin (1453-1529) [1525], Bernardinus de Frangepanibus Clementi papae VII, versio electronica (, Modruš), Verborum 544, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [frankapanbepist15250215].
Previous paragraph

Next paragraph

Ego enim et filii mei una cum subditis nostris Sanctitati Vestre gratias agimus immortales ob suffragio et subsidio, quod eadem Sanctitas Vestra dignata est nobis praestare. Indigebamus valde, in hiis confinibus Turchi timent nomen Sanctitatis Vestre et nunc presertim, quum inter Christianorum principes (Deo et Sanctitate Vestra mediante) prope est bellorum page extinctio. Et nunc est tempus vestrum, Pater Sanctissime et Sapientissime, et nunc potentia vestra in Jesu Christi nomine erit nota. Indiget tamen celeri expedictione, quia Turchi in continuo paratu exercitus existunt, mala super mala imminent. Turchi deliberaverunt absorbere me et comitatum meum. Circumvicini mei comites et barones, qui sunt concordati, et qui pro concordia instant et miserunt, ut tributum tradant Turcho. Ego autem decrevi potius velle mori, quam peccare. Ego, licet senex, contra Turchas de continuo ab uno, et Ferdinandus, filius meus ab alio lateribus in custodiam et deffensionem comitatus mei invigilamus et sepe preliamur. Hoc anno Turchi ultra duas mille animas in captivitatem a comitatu meo abduxerunt. Alter filius meus, Christoforus est in Hungaria et a Serenissimo Rege habet stipendium. Et alia plurima pericula nobis imminent, ut hic nuntius meus plenius Sanctitati Vestre exponet. Et, quoniam amplius resistere non valeo, ego cum comitatu meo sub Sanctitatis Vestre vestreque Sanctę Sedis Apostolice presidium confugio et sub suis custodia, protectione et defensione in omnibus et per omnia trado et relinquo. Accipiat Sanctitas Vestra me, filios meos et statum meum, civitatem, arces et loca omnia mea, antequam serpens rugiens devoret nos, provideat et iubere dignetur, quid sim facturus! Pater Clementissime, per nuntium hunc meum resolutionem mentis Sanctitatis Vestre vestreque Sancte Sedis Apostolicę desuper expecto, interim pro posse deffendam me ab inimicis et Sanctitatis Vestre et meis. Etiam Sanctissime Pater, si suum et Sanctę Matris eclesię bellum versus istos immanissimos Turchas diriget, quod propediem (ut percepi) est directura, suppliciter eandem Sanctitatem Vestram exoro, quatenus dignetur de me seno (non tamen decrepito) et filiis meis, vestris et Vestrę Sanctę Sedis Apostolicę servulis recordari, ut pluries eadem Sanctitas Vestra policita est. Nam de bene gestis per nos et domum nostram Frangepanam sanguineque nostro pro defensione rei publice Christianae contra Turchas infuso sicut cronice et iam Sanctitas Vestra scit. Scit etiam, qualiter sum pauper, et propterea omnibus mihi servientibus satisfacere non valeo. Extat enim de continuo ad Sanctitatis Vestre pedes Ioannes Andreas, procurator meus, et servitiis meis, qui etiam sunt pro fide Catholica, insistit, nullam a me, iam est annus, laboris et stipendii sui habuit mercedem. Igitur supplex deprecor, quod eadem Sanctitas Vestra dignetur mandare, ut sibi de aliquali provisione vel officio provideatur ita, ut vivat et bene more suo solito deservire valeat. Item, ut animarum salute senium, invalitudine infirmorum et pauperum impotentium in hiis partibus consulatur, dignetur eadem Sanctitas Vestra iubuleum ad minus per mensem nobis misericorditer concedere.

Previous paragraph

Next paragraph


Frankapan, Bernardin (1453-1529) [1525], Bernardinus de Frangepanibus Clementi papae VII, versio electronica (, Modruš), Verborum 544, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [frankapanbepist15250215].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.