Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1525], Stephanus Brodericus secretarius regius Clementi papae VII, versio electronica (, Budim), Verborum 387, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15250913].
Ego, postquam a Vestra Sanctitate discessi, XXImo die Budam perveni, ubi cum
maiestatem regiam non reperiissem – quę ad insulam Chepel animi causa
secesserat, illic maiestatem suam et serenissimam dominam meam, reginam conveni.
Benigne ab eis exceptus quibus cum mandata Vestre Sanctitatis exposuissem,
gratissimo animo omnia audivere, presertim Vestre erga se Sanctitatis tantum ac
tam paternum amorem et de rebus huius regni curam. De oratoribus ad caesaream
maiestatem mittendis et de quibusdam aliis rebus nondum responsum habui.
Postquam habuero, Vestram Sanctitatem faciam de rebus omnibus certiorem. Fui
preterea cum reverendissimo domino Strigoniensi, qui certe singulari observantia
(quod et coram semper testatus sum) Vestram prosequitur Sanctitatem. Contuli cum
eo Vestre Sanctitatis nomine de rebus illis, de quibus conferendum erat. Videtur
optima preditus mente, est in eadem, in qua antea fuit, auctoritate. Cum
palatino novo, domino Stephano [22] et cum domino vaÿvoda [23]
et aliis omnibus primariis viris coniunctus, Vestrę, ut dixi, Sanctitatis atque
istius Sancte Sedis observantissimus. Illud negotium quo in statu sit, Vestra
Sanctitas ex litteris domini baronis [24] intelliget. Ego, quicquid
sequatur, video, quantum Vestre Sanctitati ob eius tantam in me benignitatem et
in re mea curam ac studium favoremque debeam, cuius quidem mei debiti nunquam
ero immemor. De comite Christophoro [25], de regię Maiestatis
peregrinatione, de principum nostrorum conventu nihil scribo, non ignarus
Vestram Sanctitatem et de hiis et de aliis omnibus [ERROR: no reftable :]22 Stephanus
de Werbewcz.
[ERROR: no reftable :]23 Iohannes Zapolianus vaivoda Transsilvaniae.
[ERROR: no reftable :]24 Buglio (Puglioni, Pulleo) Iohannes Antonius, baro Burgionis
(cca. 1485–1545) origine Siculus, munere legati fungens. Aestate anni 1523
ut nuncius pontificis summi Hungariam profectus est, quam diebus cladem apud
Mohach acceptam subsequentibus relinquens a. d. X Cal. Nov. Romam pervenit.
Postea et in Siciliam Britanniamque legationes duxit.
[ERROR: no reftable :]25 Christophorus de Frangepanibus.
page litteris domini baronis factam esse certiorem.
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1525], Stephanus Brodericus secretarius regius Clementi papae VII, versio electronica (, Budim), Verborum 387, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15250913].
|