Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1525], Stephanus Brodericus secretarius regius Clementi papae VII, versio electronica (, Budim), Verborum 405, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15251130].
Molestissimum mihi est hec etiam pauca, que nunc ad Vestram Sanctitatem scribo,
aliena manu mihi esse scribenda. In causa est oculorum lippitudo, qua tamen
levari incipio et brevi penitus liberari spero. Alia Vestra Sanctitas partim ex
litteris regiis et domino Francisco Marsupino, partim ex litteris domini baronis
intelliget. Hoc volui etiam litteris meis significare huius rei, pro qua
Maiestas Regia ad Vestram Sanctitatem scribit, conficiende Maiestatem Eius
cupidissimam esse. Ego vero, cum nihil dubitem Vestram Sanctitatem desiderio
Maiestatis Regie sponte satisfacturam vel iam pocius satisfecisse, non est, quod
de hoc plura scribam. Illud visum est Vestre Sanctitati in memoriam reducere
supplicasse me Vestre Sanctitati baronis nomine, ut quando pileus in Hungariam
mittendus esset, ad eius manus mitteretur. Cupit id baro honoris pocius sui et
amicicie illius, de quo agitur, quam alicuius sui commodi causa. Supplico igitur
Vestre Beatitudini tam meo, quam baronis nomine, dignetur in hoc preces
utriusque nostrum exaudire, et pileum ipsum, si mitti contigerit, per hunc
nuntium seu cursorem regium ad baronem mittere, poterit huic ipsi tuto
consignari et eum fideliter deferet. Pro tanta gratia et benignitate Vestre in
me Sanctitatis, quantam ex litteris domini Carpentratensis [26] facile
intellexi, ago Vestre Sanctitati gratias immortales daturus operam totis
viribus, dum vivam, ut referre etiam saltem in parte fidelibus obsequiis possim.
Memor ero, clementissime pater, in perpetuum sanctissimorum preceptorum Vestre
Sanctitatis, que mihi a se discedenti dedit, memor etiam sentencie vive vocis
oraculo Vestre Sanctitatis in me in utramque partem late, sive bene, seu (quod
Deus avertat) perperam servirem ei, ad cuius obsequia a Sanctissimo Christi
vicario mittebar. Que cum ego nostro Abstemio in primo meo ex urbe reditu
narrarem, non potuit senex integerrimus et Tue Sanctitatis observantissimus
lachrimas pregaudio continere considerans Sanctitatem Tuam tantam de filio
communi (nam et ipse regem filium sibi iure educationis vendicat) curam et
sollicitudinem habere. Vestre Sanctitati uti domino meo clementissimo humillime
supplico, dignetur me sua solita gratia prosequi.
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1525], Stephanus Brodericus secretarius regius Clementi papae VII, versio electronica (, Budim), Verborum 405, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15251130].
|