Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bunić, Jakov; Cortonus de Vtino Minorita, Bernardinus; Petrus Galatinus; Colonna Galatino, Pietro (1469-1534; m. post 1539.) [1526], De vita et gestis Christi, versio electronica (), 10155 versus; verborum 68245, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica] [word count] [bunicjvgc].
Iacobi Boni Racusaei Hierarchiae
Postquam oris rosei uallo compressit eburno, Manantem et tenuit foelici flumine linguam. Consilio arcano penetrali in fonte quieuit. Hoc omnis rerum sub cardine uertitur ordo, Hoc syncerus amor mouet omnia, lumina lucent Omnia, quae prima rerum panduntur Abysso. Iustitia hoc Dea sancta throno sedet inclyta Virgo, Et gerit imperium, et mediis dominatur in astris, Exercetque choros princeps, et summa potestas, Tunc acri uirtute phalanx intenta pependit, Accinctumque suo circunstetit agmine Regem. Fert aciem mundo, Deus et Rex omnibus unus. Cuius ab arbitrio res stant, et tempora currunt, Extemplo celso de uertice pronior ibat,[ERROR: no link :]❦ Hunc ingens agmen turba stipante secutum Densius accurrit late e conuallibus imis. Ecce autem horrendo tellus stetit obuia monstro, Virque elephantiacus toruo maculosior hydro, Huic horret foeda scabie cutis aspera, crassi Condyli, et uultus non aequa carne tumentes. Procidit ante genu duplici, terramque petiuit Oretenus, tum sic miseranda uoce precatur. Nate Deo si cuncta potest tua sola uoluntas, Quum lubet, ah miserum potis es curare iubendo. Quo uiso mentem, liquefactaque uiscera regis Commouit pietas, extentaque brachia in aegrum Porrexit, cuius tacto sic corpore fatur. Et lubet, et possum modo te curabo libenter. Astitit, ac totos mutantur membra per artus, Et facies adeo iuuenili pelle refulsit. Tum caue Rex inquit, tacitusque hoc supprime, uerum Vade, age, quo princeps residet te siste sacerdos, Vt Mosea iubet lex, et rata munera soluas, Et noua diuinum facies testetur honorem. Hiis abiit dictis, at non amor, ullaque linguam page Frena tenent, laxis se gloria tollit habenis, Sectaturque fugam clarae uirtutis inanem. Haud secus ac solem oppositum, lunaeque labores Quum ferruginea tellus intersecat umbra, Luna globi extincti stat corpore tristis opaco. Ast ubi consequitur radios aduecta nitentes, Emicuit rursus, totoque infulsit Olympo, Vt depulsa Deo tabes humana recessit, Et natura suum rursus tulit aucta decorem. At deserta petit Christus loca montis, et altum Conscendit cliui dorso pendente cacumen,[ERROR: no link :]❦ Hic uacat officio orandi, speculandaque uoluit In se uerba, fluit lachrymis, et pectore feruet. Vndique mox adeunt turbae, glomerantque, trahuntque Impulsum precibus, uotisque sequacibus urgent. Ille uiae ductor uicinam tendit ad urbem, Quae Galilea uigil stabat super oppida custos, Centum militibus Romano nomine princeps. Languebat cuius, moesta et puer arce iacebat Perdita confractus laetali uiscera morbo, Hic postquam magnum uenientis nomen Iesu Audiit, extemplo ueteres accersit apellas, Hisque ait, ite citi orantes haec dicite regi. O, Rex, qui dator es uitae, cui laethifer orcus, Tabificaeque trucis pestes famulantur auerni, Languida qui aeterna ui uerbi corpora sanas, Ecce toro puer hic meus occubat, aeger acerbo Funere confectus, laxis cui frigida membris Est paralysis iners tremulos quassantibus artus Febribus, hinc animam uix sustinet ore dolentem. Quare age suppliciter tristes Rex magne precamur, Adsis, huic o, uita tuo te redde clienti, Te tuus incolumi potiatur corpore seruus, Dixerat, haud illi tali parere recusant Imperio, at iussi propere mandata facessunt. Iamque propinquabat Christus comitante caterua, Limina iamque urbis, murosque, et tecta subibat, Quum missi agglomerant, et iussa effantur apellae, Annixique haerent, precibusque hortantur, et instant. Tum benefacta uiri memorant, et laudibus optant page Praemia digna suis, simul aequis passibus ibant, Laetantes, et enim Christus mox affore tempus Pollicitus, curam et pueri promisit habendam, Rursus ad hoc alii ueniunt a principe missi, Talibus orantes, o, qui uerbo omnia condis, Et regis imperio regnum sine fine beatum. Ne mea uexeris tecta illabier hospes, Non mea digna domus rege est et principe tanto. Hinc ego dedignor tali qui munere fungar. Qui coram praesens affari numina possim. Sat mihi, dic tantum, puer ipse leuabitur atro Funere, Tartareas mors, et dolor ibit ad umbras. En ego constituor domino qui praeside princeps Militiae nostrae, puer et mea iussus obaudit Imperia, obsequioque obtemperat, ille recedit, Ille uenit iussu nostro, fitque omne quod illis Impendo offitium, res hinc mea dicta sequuntur. Talibus auditis Rex est miratus, et acres Intendens oculos uersa ceruice frequentes In populos, illis haec uerba sequentibus infert. Quid potuit dici feruentius? ulla ne cuiquam Tanta fides? quantam Romano in pectore cerno. Hinc fore, ut innumeri cedent in regna uocati, Cum patribus superum coelesti sede recumbent, Quattuor hi lati uenient a partibus orbis, Magnaque consurget gens alto a sanguine Iacob. At regni soboles est eiicienda sub atra Tartara, per caecam tenebrae exterioris Abyssum, Flent ubi deformes, et strident dentibus umbrae. Porro omni puer ille tuus langore leuetur, Hoc fidei Romane tuae par suscipe munus. Hoc dicto illius fugit omnis corpore langor, Dicto, quo Coelum terram, quo quicquid ubique est Protulit ex nihilo Deus, et mens omnia fecit. O, patria infoelix, urbs caeca, superbe Capharnas, Non pudet o, demens? tam claro lumine sanctum Quem tu ingrate negas cognouerit aduena regem. Quod decus hic Christo, quanti dedit instar honoris Quod fidei specimen, quantique exemplar amoris, Foelix qui morum laudes imitatur honestas, page Quique suo delubra facit corde intima Christo, Haec speculanda dies, haec uitae est gloria nostrae. Iamque capharnatum pedibus loca trita tenebant,[ERROR: no link :]❦ Et laetus festa radiabat lampade Titan Iam subeunt delubra, patrem iam Christus adorat. Interea hunc cupidi spectant, intentaque tollunt. Vocibus ora suis, ille intonat, altaque pandit Eloquia, et magna penitus uirtute coruscat. Commoti horrescunt praecordia ad intima sensus, Vis quibus illapsi dominantur feruida uerbi. Vir fuit hic caeno, turpisque uorgagine limi Turbidus, hunc praensum diro cocytia rictu Bellua dente truci tum fauce premebat amara. Hic uiso Iesu fremit, et mala pectore ab imo Vociferat, domus alta quibus concussa remugit. Quid nostra es inter Iesu Nasarene necandum Nos uenis ante diem, quibus id molire negoci, Scimus enim nempe es sanctus Ioue missus ab alto. Quem contra Iesus uultusque oculosque coruscans Tendit, et horibili ceu fulmine uoce retudit, At tua poena manet, prodi hinc, mutesce rebellis. Quem postquam media proiecit in aede uolutum, Distraxitque solo, uacuos fugit improbus artus, Vociferante draco mugituque aethera complet. Qualis ubi gregibus Lupus ater obambulat actis, Et rapit explorans pecus ab latrante molosso, Nec dum septa gregis, nec ouilia liquerat, ecce Pastor adest baculo horrendus, fugit ille cruentam Proiiciens pecudem, dirisque ululatibus errat, Ille sinu attollit lapsantem, et uulnera sanat. Protinus egressus subit hospita limina multo[ERROR: no link :]❦ Squallida piscatu, terrae, Coelique profundum Regnatorem inopes haud quaquam spernere amicos. Regia syderei cui militat omnis Olympi Nulla domus terris, ast ipse uiator et hospes, Quin Deus est ipso mortali in corpore pauper. O, mea descendas in sordida tecta parumper Chare puer, neque enim ipse casas horrescis olentes, Ipse meis saliens e febribus, ipse ego surgam, page Atque dapes inopi tenues, et pocula ponam, Qui nos quque dapes, quique omnibus omnia donas, Merserat oceano se sol, et clarior astris Primus ab occiduis effulserat hesperus umbris, Crebrescit uirtus, phama it, ducuntque, feruntque Quisque suos uariis languentia corpora morbis, Turba cateruatim mutilatos plurima aceruat. Incolumes saliunt aegri, noua dona uiritim Suscipiunt, pulsae strident, et sibila tollunt Horrisonis furiae serpentibus ora per auras, Ora, Dei primis quibus est uia cognita causis, Quae fari uetuit, seque intro a nocte reduxit. Aurora ex ortu roseo pudibunda colores[ERROR: no link :]❦ Purpureos, albus croceos efflarat eous. Christus humo sua membra leuat, satis inde refectus Ibat, et auulsus campo loca sola petebat. Prosequitur pia pone Simon uestigia, turbaeque Approperant, omnes ueniunt ex urbe profecti. Petrus ait, Rabbi populus te flagitat omnis, En, ut apud maneas omnes uno ore precantur. Ille sinu interno gaudere, et tendere gressus, Sectantesque fouere uiros, super ire iacentes. Qualis ab hyberno remeans sol igneus axe, Turmatim secum niueos attollit olores, Aetheriasque grues, sequitur genus omne uolucrum Tractibus aeriis, Coelum, et freta caerula tranant, Non secus incedit, suaque allicit agmina Christus. Quumque sub umbriferum culmen Endoris opaci Venerat, et rauci sub moenia parua Cysonis. Ecce ferebatur primo de liminae portae Extinctus matris uiduae puer unica proles. Infoelix mater miserandum pone feretrum Prosequitur lachrymis, ululatuque aethera complet, Et modo fessa labat, sociisque annixa recumbit. It portis tristis comitatus, flebileque agmen. Quod postquam aspexit miserabile funus acerbo, Tacta dolore premi sua uiscera sensit Iesus. Desine plura pati, iam iam donabere nato. Haec dicens, adit, et capulum simul attigit, illi page Sistunt, et posito stat turba intenta feretro. Rursus ait, surge, o, iuuenis, teque eripe laeto. Illicet exurgit dicto hoc erectus, aperto Ore loquens, animam puero, puerumque parenti Reddidit attonitae, circunfremit omne tumultu Vulgus, adorando stupefactaque numine mens est. Ille Dei magni canit admirabile nomen, Nomen honorandum, nomen laudabile semper, Hic expectati promissum germen amoris Aduenisse docet, magnumque a lege prophetem, Dignus qui Imperium, qui regna capessat habenis. Euolat haec fama, et late se gloria pandit. Quum uero aduertit tot feruere pectora curis,[ERROR: no link :]❦ Totque premi turbis se circum urgentibus, inquit. Ite cito socii trans haec freta, currite remis Fluctisonis, et ab hoc intendite lintea uento, Hinc loca camporum, et nemorum secreta petamus. Interea quidam socia comitante Minerua Te sequar, o, Rabbi dixit quascunque per oras. At Iesus foueae sunt uulpibus, inuia nidos Dant nemora alitibus, genus hoc, humanaque proles Non habet hic tecum quanam caput arce reclinet. Alter adest licet ille pius, tamen ordine recto Qui deflexus eat, uitam qui funere mutet, Ni uetet illa, sequi Christum quae iussit euntem, Lumine nam uiduos uiduati lumine uitae Iure suo debent propriis inferre sepulchris. At contra internus Christi quos imbuit ardor, Lux quoque depurgat, diuina luce fruuntur Venit adhuc oculis alius post terga reiectis, Pinguibus impletas meminit qui carnibus ollas, Non salis effigiem subuersae aut fata Gomorrae, Tunc ait, o, mi Rex, ego te sequar, annue primo Nuntius ipse lares possim remeare paternos. Cui Rex.obliquum deflexo uomere sulcum Nonne retro faciet? quum oculos detorquet arator. Ducis aratra manu, recto ne defice tractu. Iam sensim elapsus scandit freta nauibus apta[ERROR: no link :]❦ Cum sociis, curritque uiam spumante phasello. Nox erat, et placidae Christus sopita quieti page Membra dedit durum capiti ceruical honesto. Pectore mens uigilat mundi regina quieto, Quum Pluto irarum tumidos ardescit in aestus Marte lacessitus supero, quum triste uolutat Consilium, mene hos animis impensius aequis Supprimere offensus? quasi uictum cedere bello. Spreuerit ille meas artes? inuaserit acres Harpyas? propriisque excusserit arcibus? orco Traxerit euulsos ad sydera funere casso? Quanquam magna Dei uis haec, et magna potestas, Vir tamen infirmo lassus modo corpore dormit, Et trabe currit inops rerum freta caerula panda. Ast ego terrarum princeps et rector Auerni Numina cui parent stygiis accincta procellis, Imperia, et reges, et agentes humida nimbi, Et mors atra, uiro sic uno uincat? et illo Mortali, socios glomerante ignobile uulgus. Dallida si uicit mulier Samsona iacentem, Mille uiros unus potuit qui sternere inermis, Sanctus et ille Dei fuerit, promissaque proles. Te quoque tempestas, et bellua deuorat ingens, Ne somno oppressus fugeres super aequora Ionas. Aeoliam effundam super hunc, ut fluctibus atris Dispereat somno cum tota naue sepultus. Haec ubi, flamatas furibundum pectus Erinnes Euomit, et tonitrus et fulminat ore tremendos. Incumbit Ponto nimbus, sonat unda procellis, Et tumidi toto consurgunt gurgite fluctus. Annixi antennas, intensaque carbasa nautae Eripiunt uentis, et ab aestibus humida uela. Prora secat fluctus, rapidaque aspergine fudat, Eminet acta ratis modo aqua suspensa tumenti Et modo prona labat praerupti a uertice ponti, Et latere alterno crebram capit, et uomit undam. Albicat in tenebris aestus, et sibilat auster, Nauticus ingeminat clamor, stridorque rudentum, Mors intenta furit, diuersaque proelia miscet, Vita latet custos, et sustinet omnia uictrix. Interea uariis socii terroribus acti, Et nautae acclamant, uita abdormiscit, hiantes page Salue, o, Rex, Rabbi manifesto hoc eripe laeto. Christus ut euigilans altum caput extulit, auris Inuisas hyemes, tempestatesque profundo Emissas baratro, conuulsaque caerula fundo Feruere prospexit stygiis oppressa ruinis, Iactatos undis socios, coelique procella O miseri quo uestra fides euicta periclo est? Quo tremor inuasit pauitantia frigore membra? Astitit hoc dicto, rursus dehinc talia fatur, Increpitatque undas urgentem et flamina nimbum At tibi saeue nimis uis isthaec cesset inanis, Tanta ne sit uobis audacia? tuta quiescant Aequora, sic tantas potuistin tollere moles? Vos ego sum, subito uerbo hoc tranquilla quierunt Aequora, nec quisquam flatus uestigia pressit Attonitis riguere comae, timor ingruit ingens, Vt uidere repens ea tot mutata potenti Imperio, quae non naturae legibus haerent, Quis precor hic? qualis medius? cui flabra residunt, Cui mare purpureum, cui coelum optemperat uni. Huc ades, o, dilecte, tuam ne desere puppim, Quamuis membra labor, quamuis sopor alliget artus, Atque procellosis tumeant freta concita flabris. Huc ades, en mali, funes, et uela ratisque Numine salua tuo trans aequora nauigat aequor. Quo tandem optato potiemur littore tecum, Sic tibi uota Deus, sic carmina laeta canemus, Vt quondam Moses trans littora rubra canebat, Vt grata ad choreas, pulsataque tympana uirgo. Postquam facta quies pelago, et fragor excidit omnis,[ERROR: no link :]❦ Spumifero insurgunt, et caerula remige uerrunt, Defessi ad fines Arabum, ac deserta Gerasae Littora deueniunt, et sol iuga summa Galaad Exoriens primo radiis accensa tenebat. His allapsa uadis demum ratis appulit, illique Ibant egressi, subito et duo saeua uirorum Corpora nudorum occurrunt a montibus altis Praecipites, acti diris ultricibus, illic Noctes, atque dies domus his, ac tecta sepulchris. Ceu duo syluestres armati dentibus apri, page Terga uolutabris graueolentibus horrida tincti, Multa infesta tenent late loca, cultaque uastant. Sic saeuis agitata ruunt immania monstra Eumenidum furiis, ruptis a corpore uincli. Longe quisque uia cedit grassantibus, illi Se caedunt dire, et clamoribus astra lacessunt. At procul ut uidere uiros medium inter euntes Nescio quid uel sole nitens diuinius ipso, Huc cursim ueniunt, Christumque ut numen adorant, Sic deiecta fouentem, ut corda superba domantem. Tunc horrenda sonans horum sic infremit alter. Quid tua nate Deo terris commertia nostris? Quid ue paras? rogo ne miseros praeuertere poenis, Neu crucia, cruciabat enim praesentia Christi. Quid te dire uocas inquit? Legionis ob agmen Quo sumus ille refert, nam multi inuasimus intus, Si hinc exire iubes, haud deprecor, annue porro Te precor, his longe ne nos a finibus arce. Neu stygios intrude lacus, hinc castra mouentes Ire iube, inque sues incessere comminus illos. Ite ait, ast illis erumpunt agmine facto, Inuaduntque sues, uiridi qui pascua campo Pone legunt, coenoque horrentia terga uolutant. Inde ruunt bis mille sues in stagna propinqua Praecipites, ingens perit his grex impete magno. O, uilis legio, porcos ne subire iacentes, Haeccine bella geri placuit? tibi tanta potestas Est data, quo tandem crudelem Marte uiderent. Te spolia ista decent, hoc tu decoranda trophaeo Nimirum, quid plus tibi si maiora darentur? O, stultos, en mille animis anima una repensa est. Vos, o, felices, o terque quaterque beati, Quos Et uocat electos, et sancto nomine donat. Sic grege transmissis furiis pereunte, subulci Orbati petiere domos, petiere Gerasam. Quae commota furit, quae tanto excita tumultu, Ceu lymphata suis excurrit protinus agris. Et uenit ad Iesum, uidet huic immania nudos Monstra uiros sano mansuescere corpore, sanis page Mentibus haerere, ac Pone pedes Iesu gratari, expauit aperta Portenta, exclamant omnes, ac talia fantur. I procul, i, nostris procul hinca finibus exi, Oramus, tantum nostro concede timori. Haud mora conscendit nauim, sociosque uocauit. Iamque gerasanae praeteruolat aequora terrae, Littora nota petens urbi praetenta Capharnae. Heus, o, pande fores urbs inclyta, suscipe Iesum, Cuius es ipsa, redit tibi qui iactatus ab undis Victore, et ereptam ponto uehit ecce carinam, Pulchra domus, pingui laetissimaque ubere tellus. Christus ubi illuxit, seque in loca nota recaepit, Surgit is, ille uenit, circunuolat undique caetus. Non secus ac tenebris phaebea luce fugatis, Quum redit orta dies, animalia quaeque recursant, Quae nox inuoluit, lux ellicit, attrahit implet, Pulchra, beata, nitens, opera ad sua cuncta reducens. Quattuor ecce autem trepidantem corpore lecto Impositum subeunte uirum ceruice ferebant. Et quum nusquam aditus populo stipante pateret, Ascendunt suprema domus, et tecta reuellunt, Tanta fides animis, attollunt inde iacentem. Summittuntque toro, Iesuque ante ora reponunt. Cui decumbenti placido est sic ore locutus. O fili confide, uetus tua culpa recessit, Et fugit scelus omne, redit tibi pristina uirtus. Vnde supercili pharisaica secta superbi, Dum sedet, et tacito secum sic corde uolutat. Arrogat iste sibi nimium, execrabile fatur, Quae, nisi sola potest tantum diuina potestas? Non sic argutas penetrat uox ulla per aures, Non odor in nares, oculos nec fumus apertos Proximus, ut Christum penetrabile mentis acumen. Cui nihil arcani est, cui mens, corque omne patescit. Tunc ait infando quae germina pectore surgunt Viperea de fauce? malus suffusa uenenis, Pronius an fari, et magis extricabile dictu est? O, fili confide, uetus tua culpa recessit, Et fugit scelus omne, redit tibi pristina uirtus. page An surge incolumis, pedibusque recede, feretro Imposito, quo uectus eras, ferque ipse grabatum? Notescat quod utrunque potest mea sola potestas. O, fili surge hinc, pedibusque recede, feretrum Ferque domum incolumis, salit illicet impiger, assem Quo iacuere diu tremuli sine uiribus artus, Confestimque tori secum arripit, inde penates Perrexit patrios, et carmina grata canebat. Sic Christi stupor, et decus admirabile gliscit, Vt pater omnipotens humano a pectore fulsit, Et bonitas aequaeua dei, et sapientia patris. Christus litoreas circa maris ibat arenas,[ERROR: no link :]❦ Et populus densante globo uestigia calcat, Luminis ecce uenit speculator Iarius Archos, Et cadit ante pedes Iesu, dein talia fatur. Te precor, o, mundi pietas, qui numine terris Dexter ades uere sancto Deus aetheris, et Rex, O, speciem Coeli specieque induta uirilem, Aspice nos, unum nostrae quae sola leuamen Prolis erat, misero mihi filia proxima morti est. Te concede libens, atque exorabile numen, Ter quater acris hyems, hanc ter quater aspicit aetas. Ah nostras dignare domos inuisere custos, Sat uitae est, tua si praesentia fulserit illi, Si super attigeris seruandam uita puellam, Nam te auctore mihi fiet mea nata superstes. Strinxit ut orantis uis Christum, protinus inde Vertit iter, pressant populi, sociique sequuntur, Iaire teque sequi est haud aspernatus euntem. Interea tacita, exanguis, pudibunda retrorsum Caesarea mulier subit Emoroyssa Philippi. Illa laborabat tabo, cui sanguinis atri Profluuium semper sanie putebat olenti. Nequicquam medicas artesque uanosque labores Passa diu, magis atque magis miseranda fluebat. Fuderat aes totum proprio cum sanguine frustra, Hoc experta malum duo lustra, duosque per annos. Postquam multa graui didicit mendacia damno Artibus esse hominum, delusa dolebat, et expes. Hinc Deus hanc tetigit miseratus flamine sancto, page Speque, fideque noua plenam, penitusque uocauit. Quae quum stipatum penetrasset in agmine Christum, Huic uestem tantum limbo tenus attigit imo, Hoc secum meditata, manu si tangere solum Fas erit, externi tactu seruabor amictus. Haud delusa fide est, nec spe decaepta, repente Aruit interne fons omnis sanguinis atri, Quo fit tabe mala putrique grauedine sospes. At Iesu ut tacito mouit praecordia tactu, Sydeream ut frontem, conuersaque lumina uidit, Extimuit tremebunda, pedes ac lapsa sub imos Procubuit, uerbisque suum confessa pudorem. Respicit hanc Iesus, dictis solatus amicis, Filia iam confide, tibi spe nacta salutem, Quam tibi magna fides, i, foelix, aucta, beata Sitque salus cum pace comes, grauis ecce subiuit Nuntius, hic moestas affert genitoris ad aures, Ne uexare uelit, neu Christum incommodet ultra, Extremum quia nata diem tua mortis obiuit. Haec de Caesarea quantum Emoroyssa Philippi Aegra fuit, uixit tot filia principis annos. Ne dubita huic inquit Iesus, sed crede puellam, Affore (ni timeas) laetam incolumemque uidebis. Quum uero moesti sub principis atria uenit, Extinctamque uident odiosa morte puellam. It clamor Coelo, gemitu fremit omnis, et alto Insonuit plangore domus lachrymabile carmen, Moestaque funebres tuba concitat horrida fletus. Non aliter quam si Coelo ruat ignis ab alto, Templaque, et horrificis immisceat atria flammis, Cladibus incursent incendia, caedibus hostes, Christus ut eiectis moestissima tecta cateruis Ingreditur, Petrus secum, et duo maxima fratres Lumina, funestus genitor, lachrymosaque mater. Cur reuoluta ruit domus haec turbante tumultu? Aurea cur resonant ululantibus astra querelis? Non haec morte iacet, sed somno pressa puella. Haec ubi, delusus turba est, derisus ab aula. Quinque tamen comites secum in penetralia ducit, Qua iacet extinctum, et lachrymabile morte cadauer, page Frigida qua pallet moribundi sponsa sepulchri, Virgineo ritu roseo quam limbus amictu Caeruleus, ui olis decorant et serta supremis. Cuius ut ipse manum tenuit, qua germinat omnis Vita manu, clamat chumi tabita, puella Surge inquam, subito in sensus fontilis origo Mens animae rediit, quae ut somno a morte reuixit. Sic erecta solo spatiatur, inambulat, illam Morte obita rediisse uident, et corpore uires In solido, decus et formam gestare priores. Tum uero Christus uitali pane puellam Iussit ali, dulcique cibo nutrire fouendam. Nesciat hoc uulgus, gentes arcete profanas Rursus ait, nec me surdas iactate per aures. Inde duo egressum sullatis uocibus orbi[ERROR: no link :]❦ Pone uiam opperti, Iesu miseresce, fremebant, O, fili Dauid miseresce, domumque sequuntur. Quam simul ac intrant, his Iesus creditis inquit Hoc me posse dare, et praestare petentibus? illi Credimus o rerum dominator, at ille tetendit Nectare rorantes digitos, his lumina tangens Orborum (dat uestra fides hoc) cernite dixi. Vnde coloratas capiunt a luce figuras. Nesciat hoc uulgus, gentes arcete profanas, Rursus ait, nec me surdas iactate per aures. Multa tamen surgunt praeconia, gloria multa, Luce palam Christi decus hoc fert inclyta uirtus, Ducitur et stygiae domus hospita mutus Erinny, Qualis naritio quondam comes ibat Vlyssi Per freta, Syrenas posset ne audire canenteis. Huic quoque purgauit lymphatum pectus, apertis Auribus, et uinclis effata est lingua solutis. Phama uolat, populos tenet admiratio, Christi Regnat aperta fides, et cuncto panditur orbi. Quo recutita suis gens infoelicibus exul Caeca sedet tenebris, et frustra in lege moratur, Frustra conatur uirtutem extinguere dictis, Quae fluit a Christo, et radiis uibratur apertis. Conueniunt populi, agglomerat genus omne gregatim. Pars uirtute uiri pendent, pars ore fruuntur, page Excipit hos campo, Coeli sub luce patentis, Langores hominum qui funditus enecat omneis.
Bunić, Jakov; Cortonus de Vtino Minorita, Bernardinus; Petrus Galatinus; Colonna Galatino, Pietro (1469-1534; m. post 1539.) [1526], De vita et gestis Christi, versio electronica (), 10155 versus; verborum 68245, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica] [word count] [bunicjvgc]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.