Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1526], Stephanus Brodericus electus episcopus Sirmiensis, cancellarius Clementi papae VII, versio electronica (, Budim), Verborum 271, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15260312].
Previous section

XIV/5 1526. 12. Martii, Budae Stephanus Brodericus electus episcopus Sirmiensis, cancellarius Clementi papae VII. [ERROR: no reftable :]Segr. Stato, Principi, 4, f. 42r. Beatissime pater, domine clementissime! Post oscula pedum Sanctitatis Vestre beatorum et servitutis mee humillimam commendationem.

Hodie factus est finis in negocio cancellariatus auctoritate et intercessione Vestre Sanctitatis et opera domini baronis. Quibus igitur verbis Vestre Sanctitati gratias agam, non invenio. Illud fortasse sacius erit non verbis eas agere, sed facto et page reipsa conari referre. Referri autem quonam alio modo melius possunt, quod si preceptorum Vestre Sanctitatis memor. Ita me geram in hoc magistratu, ut mea servitus sit et serenissimo regi meo ac huic regno utilis, et Vestre Sanctitati istique Sanctissime Sedi perpetuo dicata ac velut in omnibus addictissima. Quod quidem utrumque conabor, dum vivam, totis viribus prestare, nec ero in huiusmodi oblationibus faciendis apud Vestram Sanctitatem longior. Quam scio non verba, sed facta a me et ab optimo quoque suo servitore desiderare. Supplicavi alias Vestre Sanctitati, et nunc rursus humillime supplico, ut me rebus omnibus, quibus opus fuerit ad hunc ipsum magistratum rite gerendum, adiuvare velit. Qua de re plura postea scribam. Nunc me et servitutem meam in gratiam eiusdem humillime supplex commendo. Quam Deus conservet semper felicem et incolumem. Budę, XII Marcii, 1526. Cetera omnia quoad hanc rem prospere succedunt tam cum Regia ac Reginali Maiestatibus aliisque regni proceribus, quam cum Reverendissimo Domino Strigoniensi, valitudinis tantum imbecillitas est mihi admodum suspecta. Nam preter oculos, qui nondum recte valere non desunt, alia quoque incommoda. Sed fiat in omnibus voluntas domini.

Vestrę Sanctitatis humilimus servulus Stephanus Brodericus electus Sirmiensis, cancellarius [ERROR: no reftable :]Annotatio: Textus a dato usque ad subscriptionem alia manu scriptus est.
Previous section


Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1526], Stephanus Brodericus electus episcopus Sirmiensis, cancellarius Clementi papae VII, versio electronica (, Budim), Verborum 271, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15260312].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.