Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1526], Stephanus Brodericus electus episcopus Sirmiensis, cancellarius Clementi papae VII, versio electronica (, Budim), Verborum 271, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15260312].
Hodie factus est finis in negocio cancellariatus auctoritate et intercessione
Vestre Sanctitatis et opera domini baronis. Quibus igitur verbis Vestre
Sanctitati gratias agam, non invenio. Illud fortasse sacius erit non verbis eas
agere, sed facto et page reipsa conari referre. Referri
autem quonam alio modo melius possunt, quod si preceptorum Vestre Sanctitatis
memor. Ita me geram in hoc magistratu, ut mea servitus sit et serenissimo regi
meo ac huic regno utilis, et Vestre Sanctitati istique Sanctissime Sedi perpetuo
dicata ac velut in omnibus addictissima. Quod quidem utrumque conabor, dum
vivam, totis viribus prestare, nec ero in huiusmodi oblationibus faciendis apud
Vestram Sanctitatem longior. Quam scio non verba, sed facta a me et ab optimo
quoque suo servitore desiderare. Supplicavi alias Vestre Sanctitati, et nunc
rursus humillime supplico, ut me rebus omnibus, quibus opus fuerit ad hunc ipsum
magistratum rite gerendum, adiuvare velit. Qua de re plura postea scribam. Nunc
me et servitutem meam in gratiam eiusdem humillime supplex commendo. Quam Deus
conservet semper felicem et incolumem. Budę, XII Marcii, 1526. Cetera omnia
quoad hanc rem prospere succedunt tam cum Regia ac Reginali Maiestatibus
aliisque regni proceribus, quam cum Reverendissimo Domino Strigoniensi,
valitudinis tantum imbecillitas est mihi admodum suspecta. Nam preter oculos,
qui nondum recte valere non desunt, alia quoque incommoda. Sed fiat in omnibus
voluntas domini.
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1526], Stephanus Brodericus electus episcopus Sirmiensis, cancellarius Clementi papae VII, versio electronica (, Budim), Verborum 271, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15260312].
|