Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1526], Stephanus Brodericus electus episcopus Sirmiensis, cancellarius Clementi papae VII, versio electronica (, Budim), Verborum 653, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15260317].
Vestra Beatitudo, scio, satis meminit, quid sepe tam de statu huius regni ac de
aliquo meliori ordine in eo ponendo, quid etiam de domino Colocensi mecum
contulerit. Duo sunt potissimum magistratus in Hungaria, quorum prudencia,
authoritate, industria hoc regnum regi consuevit: cancellariatus et the
page saurariatus – nam de palatinatu nunc nihil loquor.
Cancellarium habet Vestra Sanctitas illum, quem voluit, si nulla alia re, certe
integritate et fide tam erga Se, quam erga regem et regnum nemini cedentem, id,
quod ego de eo constantissime polliceor. Sed cancellarius, qualiscumque et
quantuscumque sit, nihil est sine thesaurario, ut rerum quarumcumque maxime
publicarum et regnorum administratio sine pecunia. Quomodo autem proventus regis
et regni iam inde a mortuo rege Mathia sint dissipati et in mille partes
distracti et quottidie distrahantur, Vestra Sanctitas non ignorat. Opus igitur
est bono, fidele, prudente, practico thesaurario, homine bone apud populum
existimacionis et non parvi apud principes favoris, nisi velimus frustra cadere
omnia consilia et conatus tam pro cancellario creando, quam pro aliis rebus in
melius mutandis honestissime susceptos. Igitur autem ex toto numero hominum,
quos hic habemus, nemo est, qui magis idoneus esse possit, quam dominus
Colocensis, cum quo licet de hoc sepe et a domino barone, et a me et, credo, ab
Abstemio nostro sit tractandum. Non hoc quidem audire vult et professionem suam
huiusmodi officio contrariam et multa alia allegans. Neque spes ulla est eum ad
hoc induci ullo modo posse, nisi fortasse Vestre Sanctitatis authoritate et
impulsu atque adeo coactione moneatur. Dignetur igitur Sanctitas Vestra per
salutem huius regni et tocius Christianitatis, eandem humilime obtestor,
omnibus, quibus fieri potest, racionibus hominem non solum hortari, sed eciam
cogere ad hoc sanctissimum onus pro salute publica subeundum. Non omnino
desperamus, si Vestra Sanctitas omnes et authoritatis et sapiencie sue vires
adhibuerit, eundem expugnari posse -sed facienda sunt, Beatissime Pater, et
prestanda omnia, quecumque a Vestra Sanctitate prestari posssunt, hoc unum credo
ego restare ad res huius regni labentes in eum, in quem nunc fieri potest,
statum restituendas. Frustra certe cancellarium fecerimus, nisi thesaurarius
accedat. Qua de re non dubito Baronem eciam ad Vestram Sanctitatem in hanc
sententiam scripsisse. Sed illud, quod quoniam de barone mencio facta est,
admonitam esse velim Sanctitatem Vestram, Baronem quantumcumque reditum querat,
nullo pacto ei concedendum. Miraretur Sanctitas Vestra, si videret, quo pacto
baro hic in omnium amorem et benivolenciam penetraverit, qualem sibi apud omnes
authoritatem conciliaverit. Illi ipsi, in quorum facta aperte quottidie
invehitur, hominem non solum reverentur, sed eciam (quod quasi impossibile est)
diligunt. Si Sanctitas Vestra hoc regnum conservare vult (prout certe vult), duo
haec omnino prestet, quod utrumque in eius potestate esse videtur: thesaurarium
Colocensem et baronem hic presentem, alioquin neque cancellarius aliquid servire
poterit, neque quicquid boni hinc Vestra Sanctitas expectet. Scio ego me in hiis
scribendis duos mihi amicissimos plurimum offendere, nam et ille, novi,
quantopere thesaurarius esse recusat, et hic quanto desiderio domum, liberos,
uxorem, amicos et propinquos, atque eciam Vestram Sanctitatem suspiret, sed
valeat pocius amicicia illorum, quam ista tanta huius regni et reipublice
Christiane recte constituende occasio pretermittatur. Ego, quantum maxime
possum, supplico Vestre Sanctitati, dignetur hec, que nunc scribo, diligenter
considerare. Quod ad me pertinet, licet satis tenui vale page tudine sim ad onus tantum ferendum ac parum eciam idoneus, tamen neque
valetudini, neque rei ulli in mundo, neque vite sim parsurus, dummodo pro
desiderio Vestre Sanctitatis aliquid servire possim. Ad quod certum est me hiis
duobus adminiculis ita indigere, ut sine hiis nullo pacto esse possim.
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1526], Stephanus Brodericus electus episcopus Sirmiensis, cancellarius Clementi papae VII, versio electronica (, Budim), Verborum 653, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15260317].
|