Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
1His fere temporibus pars aliqua gentis Massagetum egressa de regione sua, que Mageria nuncupatur, uenit in multitudine graui obstantia queque deuastans, totam Pannoniam ex utraque parte Danubii occupauit. Interfectis namque incolis regionis illius aliisque in seruitutem redactis posuerunt se in planitie illa, quia propter raritatem hominum abilis erat animalibus alendis, ex quibus maxime multitudo ipsa uictum habebat. Hec regio dicebatur fuisse antiquitus pascua Romanorum. Ceperunt ergo circumpositas regiones bellis assiduis infestare, ecclesias destruere, christianos affligere. Erant enim pagani crudelissimi, prius uocabantur Hunni, postea sunt Hungari nuncupati. Ante ipsa tempora dux Attila, ferocissimus persecutor christianorum, de predicta regione dicitur fuisse egressus.

|