Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
11Quod audientes Gothi multum leti effecti sunt et illico
quendam senem rudem, nomine Cededam, episcopum elegerunt eumque cum
quodam abbate, Potepa nomine, et cum Vlfo presbitero, totius magistro
nequitie, Romam properanter miserunt. Qui cum ante presentiam summi
pontificis accessisset, percontatus est eos ipse, qui nam
essent. Nefandus presbiter respondit: Ex Dalmatie partibus sumus
uestraque potest reminisci paternitas me dudum ad uestram accessisse
beniuolentiam. Et istis ad pedes uestre sanctitatis uenire placuit, ut
genti sue, sicut omnibus, gratiam faciatis. Nimirum et iste
nobilissimus Gothorum uir ad hoc uenit, ut per uos plenius instructus
ueritatis normam ualeat liberius predicare. Rursus dominus
papa:Quo honore fungitur? Responsum est, quod dudum in sua
littera presbiter fuerit. Ad hec papa: Et cur barbam radere
secundum catholice ecclesie morem renuit? Sceleratus presbiter
inquit: Ideo, domine, ad uestram uenit presentiam, ut amodo uestram
faciat obedientiam. Illico autem uenerandus pontifex propria manu
paucos pilos de barba illius precidit et mox astantibus, ut eum
ecclesiastico more raderent, iussit. Ad presbiterum uero ait: Non
ego iusseram tibi hos uiros, sed pontifices pro tanto negotio ad me
uocare. Presbiter ad hec: Voluere, inquit, domine, sed minime
potuerunt. Igitur dominus papa, consilio habito, taliter eis
respondit: Scitote, filii, quia hec, que petere Gothi student,
sepenumero audisse me recolo, sed propter Arrianos, inuentores
litterature huiusmodi, dare eis licentiam in sua lingua tractare
diuina, sicut predecessores mei, sic et ego nullatenus audeo. Nunc
uero euntes gentem illam obseruare facite omnia, que a uenerabili
fratre nostro Maynardo sancte Rufine episcopo cardinali sinodaliter
statuta sunt, quoad usque legati nostri illuc accedant. His
auditis ab aspectu domini pape sese gradu concito submouerunt ad suam
prouinciam regredi properantes. Tunc Cededa Vlfum presbiterum
requisiuit dicens: Dic mihi, quid utilitatis nobis contulit domini pape adisse presentiam? Cui Vlfus respondit:Quod ardenti animo desiderasti me laborante adeptus es. Ad hec Cededa: Quid? inquit. Vlfus dixit: Quia te papa pontificem ordinauit. Cededa ait: Quo modo? Vlfus respondit: Tante potestatis est dominus papa, ut cuicumque aliquos pilos de barba manu sua dempserit, continuo episcopus fiat. Hoc audiens fatuus senex magno repletus est gaudio. Et mox uirgam pastoralem comparauit et anulum.
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
|