Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous paragraph

7Fuit autem his fere temporibus quidam Chrouatorum dux, nomine Reles, uir potens et ferox nimis. Hic quia Spalatensi ciuitati preesse ardentissime cupiebat, ciues eius nunc promissis sollicitans, nunc minis terrens laborabat multifarie, ut se assumerent in rectorem. Sed Spalatenses nullatenus flectebantur, detestantes prorsus regimen uiri Sclauigene experiri. Tunc dux ipse cepit palam aggredi ciuitatem, bellum inferens ualde durum ita, ut usque ad muros armatis equitum cuneis appropinquans, multas hominum et animalium predas agebat. Spalatenses uero exire contra tantam armatorum multitudinem non presumentes, sese intra menia tuebantur; aliquotiens uero clanculo exeuntes, hostibus ut poterant, offendebant. Factum est autem, ut tempore quodam dux Reles coadunato grandi exercitu castra posuit e regione ciuitatis, cepitque succidere uineas et arbores quasque fructiferas detruncare. Tunc Spalatenses tristes et gemebundi sua dampna eminus inspectantes miserunt ad ducem nuntios uerbis pacificis postulantes, ut a tanta Spalatensium uexatione cessaret, et cum eis amicabiliter de pacis compositione tractaret. Ipse autem, ut erat peruerse mentis homo multoque intumesceret superbie fastu, talia nuntiis uerba respondit: Non cessabo, donec omnia uineta uestra ita prosternam, ut tantum uini non inferatur in ciuitatem, quantum poni possit in calice ad ministerium unius misse. Reuersi autem nuntii retulerunt ciuibus tristia ducis responsa. At illi suspicientes ad celum dixerunt: Deus omnipotens, superbie detestator, contere illorum arrogantiam nostramque afflictionem, quam ab eis iniuste patimur, misericorditer intuere. Modico autem dierum transacto spatio et ecce dux ipse, ut erat solitus, uenit cum magno armorum strepitu et appropians usque ad menia ciuitatis insultansque armis et uocibus, ciues anxios et tremebundos ad prelium prouocabat. Mox autem quidam audatie spiritus incalescere cepit cordibus Latinorum et arreptis subito armis per portas constipatim errumpunt et diuinum inuocantes auxilium binas acies instruunt. Tunc duobus probioribus duo dantes uexilla preceperunt omnibus armatis, ut altera pars unum, altera uexillum alterum sequeretur. Hortantesque se ad inuicem protinus se hostibus ostenderunt. Videntes autem Sclaui ex insolito Latinos ex suis latebris exisse multum leti effecti, statim ad eos aties dirigunt. Nostri uero, ut erant premoniti, una pars paulatim hostibus a facie appropinquant; altera uero pars a tergo girantes ex insidiis speculantur. Tunc conserentes inter se manus ceperunt fortiter preliari. Subito autem hi, qui erant in insidiis, prodeuntes ad auxilium suorum accurrunt. At uero senes per plateam oberrantes supplices manus tendebant ad celum, mulieres uero pueri et puelle prospicientes per muros, ingenti pauore animis palpitabant. Sacerdotes et claustrales in ecclesiis prostrati diuinum adiutorium implorabant. Et ecce nutu dei dux ipse superbus primus iaculo cecidit. Et statim dissolute sunt aties eorum et coram nostrorum gladiis fugientes passim per campos prostrati sunt corruitque multitudo ex ipsis. Tunc Spalatenses de suis hostibus patrata uictoria cum gaudio redeuntes amputauerunt caput ipsius nequissimi ducis et in posturio suspenderunt. Et sic pestis illa quieuit.

Previous paragraph


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.