Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous paragraph

Next paragraph

3Istis uero temporibus, sicut ab antiquo, insule Faron et Bratia erant dioceses ecclesie Spalatensis. Archipresbiter uero erat in eis quidam Cernata sacerdos capellanus de Spalato. Predicti autem clerici, qui ad episcopatum anhelauerant, ceperunt inimicari comiti ob fauorem Lampredii. Qui uolens eos sibi pacatos efficere uni consensit episcopatum Apsarensem, quem cum duobus aliis episcopatibus, scilicet Vegliensi et Arbensi a subiectione Spalatine ecclesie subtraxerat. Martinum uero fecit eligi ab insulanis, expulso archipresbitero ecclesie Spalatensis, nam comes predictus cum Venetis earundem occupauerat dominium insularum. Et quamuis Martinus potestate Iaderensis comitis fuisset electus, noluit tamen Iadere consecrari, sed profectus Ragusium consecrationem suscepit ab Andrea archiepiscopo Ragusino et ab episcopis Dulcinensi et Suacensi. Et nullam subiectionem faciebat Iaderensi ecclesie, sed Spalatensi debitam reuerentiam exhibebat quandoque.

Previous paragraph

Next paragraph


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.