Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
2Erat autem tunc temporis magna controuersia inter clericos Callenses Tuscie ciuitatis ex una parte et Raynerium eorum episcopum ex parte altera super quibusdam iuribus ecclesie ipsorum, steterantque ambe partes diu in curia implacabiliter litigantes. Cumque non posset inter eos tumultus huius discordia mitigari, dominus papa hanc uiam inuenire uoluit fomitem tanti rancoris utiliter extinguendi. Itaque absoluit Raynerium ab administrationis uinculo, quo Callensi ecclesie fuerat alligatus et quia sciebat, eum uirum ualde habilem regimini pastorali, uocatis ecclesie Spalatine nuntiis, dedit ipsum illis in patrem et pastorem sue ecclesie deducendum. Tunc clerici Callenses, licet ipsum odiis et uexationibus prosecuti fuissent, multum tamen tristes de amisso pastore effecti ad propria sunt reuersi.

|