Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous paragraph

Next paragraph

11Viri autem illi, qui presulem fuerant comitati, uidentes Sclauorum rabiem in eius fore mortem succensam, cucurrerunt ad ciuitatem tantum malum ciuibus nuntiantes. Ciues autem subitaneo rumore attoniti repente ad arma concurrunt. Et alii quidem per mare, alii per terram ad montem Crassum, ubi scelus perpetratum fuerat, uenire accelerant properanter. Ut autem peruenerunt ad locum, ecce pontifex miserandus sub illa lapidum congerie quasi tumulatus iacebat, hostes omnes recesserant. Tunc extrahentes eum nauique extincta imponentes membra cum magno luctu et merore ad ciuitatem duxerunt. Clerus autem preparatis de more solempnibus exequiis una cum populo extulerunt corpus pontificis et sepelierunt eum in ecclesia sancti Benedicti.

Previous paragraph

Next paragraph


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.