Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous paragraph

Next paragraph

12Erat autem eo tempore sacerdos quidam, nomine Micha. Hic, cum de suis excessibus a predicto antistite sepe argueretur, in magnum exarserat odium contra eum. Non enim erat homo, qui de correctione proficeret in melius, sed qui deficeret in deterius. Hic ergo uidens, quod mortuus erat insectator uitiorum suorum, letus effectus est. Et quasi insultans morti eius, dixit quibusdam complicibus suis: Date mihi potum aque, ut possim dicere, quia superstes sum illi maligno presuli, qui me quiescere non sinebat. Et cum datam aquam ex uoto bibisset, ita quasi miraculose contigit, ac si uenenum pro aqua illa bibisset, statim se iecit in lectum, a quo numquam surrexit, sed paulo post uita decessit.

Previous paragraph

Next paragraph


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.