Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
13Spalatenses autem facta inquisitione de interfectoribus archiepiscopi, aliquos inuenerunt, quos statim patibulis suspenderunt. Sed Deus omnipotens non diu permisit tam nefarium scelus sine manifesta ultione manere, nam quotquot in effusionem innocentis sanguinis impias extenderunt manus, post modicum tempus alii fame, alii gladio, alii peste cum sua posteritate consumpti sunt. Obiit autem uenerabilis Raynerius secundo nonas Augusti anno Domini millesimo centesimo octogesimo. Prefuit uero ecclesie annis quinque.

|