Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
14Post cuius decessum Spalatenses rogauerunt seruientem eius, quatenus Rauennam pergeret depositumque archiepiscopi ad ecclesiam Spalatensem deferret. Ipse autem, cum esset fidelis et bonus, acquieuit ciuibus. Et preparato nauigio perrexit Rauennam. Miserunt autem cum ipso quendam clericum, nomine Raddam Marule. Tunc ostenderunt depositariis quedam intersignia archiepiscopi. Et quia ille idem erat, ad cuius manus depositum illus iusserat archiepiscopus tradi, reddiderunt totum illud dolium, in quo fuerant opes ille recluse. Receptis uero omnibus reuersi sunt. De rebus itaque illis quedam ecclesie date sunt, de aliis fecit communitas uoluntatem suam.

|