Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
3Raynerius autem suscepto dignitatis pallio gaudens et letus cum nostris nuntiis iter arripuit ueniendi. Descenderunt ergo Rauennam. Habebat autem Raynerius archiepiscopus uasa argentea non modica, pecuniam et indumenta pontificalia pretiosa. Cum autem timerent in mari latrocinia piratarum, noluerunt predictas opes secum in naui portare, sed includens eas archiepiscopus in quodam dolio recommendauit seruandas apud sancte Marie monasterium de portu Rauennate, mandans ut nulli hominum illud depositum traderetur, nisi ad manus cuiusdam seruientis sui, quem eis presentem ostendit. Tunc conscendentes nauem profecti sunt.

|