Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
6Per idem fere tempus dominus Alexander papa tempore scismatis nauigauit ab Apulia et uenit ad insulam Lissam. Statim autem, ut presensit Raynerius archiepiscopus preparatis nauibus multis cum magno comitatu cleri et nobilium ciuitatis uenit ad eum, defferens ei cibaria et exenia multa. Temptabat rogare ipsum, ut ad Spalatensem urbem, que prope erat, diuertere dignaretur, sed non acquieuit papa. Festinabat enim ire Venetias ad componendum cum Frederico imperatore. Nauigauit ergo inde et uenit Iaderam. Fuit autem Raynerius archiepiscopus cum eo.

|