Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous paragraph

Next paragraph

8Eo tempore Emanuhel inclite memorie apud Constantinopolim imperabat. Tota autem Dalmatia et pene Chroatia uniuersa subiecta erat principatui eius. Ipse autem erat benignissimus circa omnes sibi subiectos, non tributorum exactor, sed diuitiarum suarum liberalissimus distributor. Omnes ad se uenientes honorabat, omnibus impensas ex fisco regio exhibebat. Recepta etiam computatione capitum ciuitatis Spalatensis, mittebat stipendia omnibus, infantibus etiam in cuna iacentibus singulos aureos dari faciebat. Mittebat autem duces suos cum magno apparatu armorum portantes pro sumptibus pecuniam copiosam. Qui ueniebant et tenebant ciuitates maritimas et magnam Chroatie partem.

Previous paragraph

Next paragraph


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.