Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
1Eo tempore illustris uir Bela Hungarie rex, missis apochrisariis ad apostolicam sedem, supplicauit domino pape Innocentio, ut iuberet reliquias beati Vladislaui regis subleuari et in loco decentiori componi ac ipsum in sanctorum cathalogo decerneret ascribendum. Cuius petitioni summus pontifex annuit et misit quendam uirum reuerendissimum Gregorium de Crescentio cardinalem, ut uoluntati regie satisfaceret condecenter. Tunc cardinalis apostolica legatione suscepta transfretauit et uenit in partes Dalmatie applicuitque Tragurium. Et quia yemis adhuc asperitas imminebat, uoluit ibidem per totam quadragessimam comorari. Erat autem in comitatu eius clericus quidam capellanus ipsius, Bernardus nomine, de prouincia Tuscie, patria Perusinus, uir litteratus et eloquens, statura procerrus. Hic quia frequenter in Hungariam fuerat missus, notus erat effectus regi Bele gratiamque ipsius et multorum principum et prelatorum Hungarie habebat, ita ut rex ipse filium suum Henricum ei nutriendum traderet et docendum. Cum ergo legatus in Hungariam profectus legationis sue peregisset officium, ad propria reuersus est.
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
|