Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous paragraph

Next paragraph

3Erant autem eo tempore Iaderenses Venetis multum infesti. Quacumque enim ex parte poterant, Venetos inuadebant, bona eorum diripientes, iniuriantes, trucidantes et quicquid mali exercere ualebant in ipsos, totis uiribus conabantur. Quippe diuitiis affluentes multa lasciuie insolentia raptabantur, erant enim superbia tumidi, potentia elati, de iniuriis gloriantes, de malitiis exultantes, deridebant inferiores, contempnebant superiores, nullos sibi fore pares credebant. Et cum pluribus essent uitiis deprauati, hoc etiam ad nequitie sue cumulum addiderunt, ut catholice fidei normam spernerent et heretica se permitterent tabe respergi. Nam pene omnes, qui nobiliores et maiores Iadere censebantur, libenter recipiebant hereticos et fouebant.

Previous paragraph

Next paragraph


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.