Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
6Igitur ubi se Iaderenses uiderunt ab exercitu circumuallari, timuerunt ualde, quid consultius agerent nescientes. E uestigio autem subsecuta est clades nimie mortalitatis ita, ut non tot uiui et sani in ciuitate restarent, qui sufficerent mortuos sepelire. Iacebant miserorum cadauera in domibus et in ecclesiis inhumata, nesciebant miserandi ciues, quid potius, funerea an publica officia, procurarent. Sicque factum est, ut infelix ciuitas, suorum presidiis indefensa, in breui et de facili ab hostibus caperetur. Die autem sancti Crisogoni, qui apud illos celeberrimus habebatur, diuina ultio patuit super eos. Nam Veneti tunc de ratibus egressi cateruatim in ciuitatem irruerunt, quam in momento captam et aliquamdiu hospitatam in recessu totam in solitudinem redegerunt. Dirruerunt enim omnes muros eius et turres per circuitum et uniuersas domos intrinsecus, nil nisi solas ecclesias relinquentes. Inde autem recedens omnis illa classium multitudo perrexit Constantinopolim et cepit eam.

|