Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous paragraph

Next paragraph

13Eo tempore uacante ecclesia Traguriensi electus est Treguanus natione Tuscus, patria Florentinus. Hic quia Bernardo archiepiscopo compatriota erat, duxit eum secum ab Hungarie partibus mansitque cum eo aliquanto tempore docens Spalatenses clericos in grammatica facultate. Cum ergo esset etate iuuenis et in his, que ad litterature peritiam pertinent, ualde utilis haberetur, ciues Tragurienses petierunt eum a Bernardo archiepiscopo, ut pro eorum necessitatibus deberet cum eis aliquamdiu comorari. Quorum postulatione a Bernardo concessa, abiit Treguanus Tragurium ibique cum ciuibus conuersando mutuum contraxit amorem cum eis. Factusque est primo eorum tabellio, postmodum archidiaconus, deinde in episcopum est electus. Presentatus ergo Bernardo archiepiscopo, munus ab eo consecrationis accepit. Tunc demum cepit Traguriensem ecclesiam a rudimentis sue uetustatis ad nouam informationis normam paulatim reducere eamque ecclesiasticis instituere disciplinis. Erat enim uir litteratus et eloquens suaque uigilanti industria breui tempore fecit clerum et populum ciuitatis illius in bonum statum excrescere.

Previous paragraph

Next paragraph


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.