Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
3Erat autem quidam clericus Hungarus, Guncellus nomine, filius Cornelii, nobilis quidam genere, sed non magni ualoris ipse. Hic cum esset iam prouecte etatis, nullam potuit in Hungariam dignitatem habere, sed assumpto cruciferorum habitu factus erat rector cuiusdam ecclesie sancti Stephani regis. Cum ergo Spalatensis ecclesia multo iam tempore pastore uacaret, iste Guncellus cepit se sollicite intromittere, ut in pontificem eligeretur. Factum est autem, ut quidam Yula banus, qui erat de eius genere, mitteret ad clerum et populum Spalatensem epistolam satis loquacem, commendando Guncellum, et suadendo, ut eligeretur, ac promittendo suum seruitium et amorem. Tunc predictus Petrus diaconus, ut erat uerbosus, nacta occassione, abiit susurrando per clericos et per laycos, laudando Guncellum de potentia, de honestate, de scientia, de quibus ipse nullam habebat certitudinem, sed ut seniorum intentionem elideret, modis omnibus satagebat, ut eligeretur Guncellus.

|