Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous paragraph

Next paragraph

10Eo tempore misit Guncellus archiepiscopus nuntium ad Romanam sedem pro pallio postulando. E uestigio uero legatus Acontius misit litteras et nuntios, excessus archiepiscopi summo pontifici nuntiando. Dominus uero papa misit pallium ad manus legati, committens sibi, ut in causa archiepiscopi, sicut uideretur, de iure procederet. Accepto siquidem papali mandato legatus pallium tradidit seruandum cuidam abbati de Rogoua, archiepiscopum uero ab omni pontificali suspendens officio, precepit ei, ut de suis satisfacturus excessibus apostolico se conspectui exhiberet. Tunc archiepiscopus dolens et anxius ad curiam est profectus. Comitati sunt eum: Vita diaconus, qui postea fuit primicerius, et Petrus, nepos Murigii, diaconus. Contra ipsum uero directus est Vulcasius. Pauci de canonicis fouebant archiepiscopum, plures et maiores erant contra eum. Itaque archiepiscopus Romam ueniens proiecit se ad pedes domini Honorii pape lacrimabilem proponens querelam de infestatione legati. Sed dominus papa de omnibus excessibus archiepiscopi plene instructus, cepit eum multum dure increpare de insolentiis et temeritatibus suis. Archiepiscopus uero nitebatur excusare se, imponens Roberto consecratori suo, quasi ex ipsius mandato presumpsisset sine pallio pontificalia celebrare. Sed non satis sibi credebatur a papa. Cardinales fere omnes aduersabantur ei, ita ut uix eorum auderet presentie comparere. Canonici uero qui eum fuerant comitati, uidentes causam archiepiscopi fore grauissimam et quia depositionis nota iam conscripta erat contra eum, relinquentes ipsum in curia ad propria sunt reuersi. Guncellus uero ibi remanens multa supplicatione pulsabat, ut de suis excessibus misericorditer ageretur. Tanta ergo fuit precum instantia, tam importunus labor, ut reuocaretur prior sententia, et conscriberetur altera mitior; uidelicet ut biennio maneret suspensus, postea de misericordia sedis apostolice fieret in omnibus restitutus. Quod et factum est.

Previous paragraph

Next paragraph


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.