XXVII. De uictoria facta de Cetinensibus
1Per idem ferme tempus Spalatenses eiecerunt Domaldum de comitatu et fecerunt sibi comitem quendam nobilem uirum de Luca, nomine Buisenum.
2Erant autem quidam Cetinenses, Budimir cum fratribus suis, homines feroces et qui numquam in pace uiuere sinerent Spalatenses, semper enim uelud rapaces lupi caulis ouium insidiantes, non nisi de sanguine uiuere appetebant. Vix enim dies unus immunis poterat transire ab eis, quo minus in campum nostrum irruerent, homines opprimerent, animalia predarentur. Nam quod erat immanissimi sceleris, cuncta hec perpetrabant facinora consilio et fauore quorundam pernitiosorum ciuium, qui emolumentum aliquod ex illis predonibus expectabant. Eorum etenim animalia signata erant, propter quod hostes ea pretereuntes ad rapienda alia conuolabant.
3Hoc est quod maxime ad communem spectat pernitiem, cum in una ciuitate dissimiliter uiuitur et cum hostis publicus priuatim habetur amicus, cum nec bellum communiter geritur nec pax unanimiter obseruatur. Illi siquidem urbi proximum paratur excidium, ubi regunt patriam patrie proditores, ubi celsiorem locum optinent ciuium predatores et cum in ipsos foret acrius uindicandum, ipsi e contra ad innoxios ciues uindictam retorquent. Tam misera tunc erat conditio Spalatensium, quia nullum intra se regimen opportunum habebant.
4Igitur Budimiro, qua dignus erat morte perempto, Chranislaus, successor fraterne nequitie, cepit in nostris molestationibus simili rapacitate crassari. Reliquerat autem Buisenus comes quasi uiginti equites ad auxilium Spalatensibus contra hostes. Ipse uero reuersus ad propria domi manebat.
5Factum est autem, ut die quadam Chranislaus armata equitum turma in campum irruerent diripientes et predantes quecunque occurrissent eisdem. Et tunc exierunt Spalatenses armati cum predictis equitibus Buiseni comitis. Predones uero uidentes multitudinem de ciuitate concurrere, receperunt se paulatim ad montes, predam, quam ceperant, coram se minantes. Postquam autem interpositis montibus disparuerunt, quidam ex nostris uolebant illos insequi, quidam non. Sed equites comitis et equites Spalatenses, qui erant fortasse totidem, cohortantes se inuicem, ascenderunt post eos. Secuti autem eos sunt et non pauci ex peditibus, qui audatiores et expeditiores erant. Et cum ascendissent et castrum de Clissa transissent, perambulantes ulterius inuenerunt hostes in quadam conualle, que erat undique collibus circumuallata nec satis libera patebat uia ad partem aliquam diuertendi. Descenderant autem iam securi et quiescebant in pratis. Ut autem uiderunt hostes sua uestigia insequentes, statim ascenderunt equos et sese ad pugnandum ordinare ceperunt. Nostri uero uidentes eos ad prelium preparari in se paululum substiterunt. Et primo quidem pauentes ancipiti se fato comittere cogitabant declinare potius quam pugnare. Quidam enim ex eis dicebant:Non consulte agimus, si propter modicam predam hanc nosmet ipsos ponimus in discrimen. Alias autem instante metu hostili difficilius uidebatur eis posse descendere, unde ascenderant, quia ita erat locus conclusus, ut nulla daretur tuta uia cedentibus. Erat autem uir ille, sub quo militabant equites comitis, monoculus quidem, sed ualde strenuus multumque exercitatus in armis. Is ergo, ut uidit agmen suum aliquantisper musitando cunctari, facta corona stetit in medio et dixit: Quid cunctamini, uiri prudentes? Ecce uictoria nobis in manibus est, si preliari uolumus, si uero declinare intendimus, spes nulla uiuendi. Deliberate igitur, quid consultius est, ignominiose mori an uincere gloriose? Maior nobis armorum copia, melior pugnantium turma. Ipsi etiam hostes hoc optime sciunt, nec proponunt se nobiscum fortitudine sed sagacitate pugnare. Impetum enim contra uos facturi sunt, quasi insuetos belli deterrendo, putant enim uos in fugam uertere. Sed si uidebunt uos ad conflictum stare fortiter preparatos, credite mihi, quia cito nobis terga ostendent. State ergo constanter et pugnate uiriliter, de morte intrepidi, de triumpho securi.
6Talibus itaque dictis cohortatus suos, cepit ordinare pedites in turma sua, equites uero disposuit in acie sua, dans mandatum his, qui debebant precedere uel subsequi, ut omnes ad ducis uexillum respicerent. Igitur omnibus oportune dispositis, statim contra hostes signa uertentes, ceperunt paulatim incedere. At uero hostes uidentes nostrorum audatiam statim magno impetu admissis equis currunt fortiter contra eos. Nostri uero conglobati primo peditum turma ceperunt stare erigentes lanceas, alii uero uenabula terre affigentes, parati erant excipere uenientes, alii uero intentis arcubus parabant sagittas emittere, alii gladiis agere equites autem hinc inde stantes, astasque eminus intentantes, quasi turris fortissima et munitum presidium totius exercitus apparebant. Cum autem uidissent hostes, quod nostrorum acies immobiliter in suo loco constarent, non audentes irruere eminus substiterunt. Tunc dux nostri exercitus clamauit dicens: Eia uiri fortes, hec est hora de hostibus uindicari. Et cepit ipse precedere et totus exercitus ipsum sequi. Nec mora, statim in hostium phalangas irrupit, immixtique sunt simul et ceperunt manus inserere strictisque mucronibus dimicare. Stetit aliquandiu anceps uictoria. Tunc cepit dux ipse urgere Chranislaum, nunc claua, nunc ense ictus ictibus inculcando. Ipse nichilominus, ut bellicosus uir, modo ictus clipeo eludebat, modo hostem totis uiribus feriebat. Sed erigens se dux noster totus in ensem, percussit Chranislaum acerrime uenitque ictus inter cassidem et collarium deiecitque caput eius multum procul a corpore et mox truncus ab equo corruens iacuit prostratus in terra. Nec amplius pugna durauit, sed omnes Cetinenses in fugam uersi campum certaminis Spalatensibus reliquerunt. Qui eos a tergo insequentes cedebant passim per campos fugitantes persecutique sunt eos usque ad montis ascensum. Redeuntes autem patrata uictoria acceperunt caput Chranislaui et affixum aste detulerunt usque Salonam. Sicque cum exultatione maxima ad propria sunt reuersi. Et ita pestis illa a nostra infestatione cessauit.