Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous paragraph

Next paragraph

3Tunc Spalatenses prefecerunt sibi comitem Petrum quendam, qui erat dominus Chulmie. Erat autem idem Petrus uir potens et bellicosus, sed non sine infamia heretice feditatis. Quam ob rem non recipiebatur a clero. Sed layci, ut sunt ad temeritatem precipites, facto impetu uenerunt ad ecclesiam cum grandi tumultu et raptis clauibus a custode, introduxerunt eum in ecclesiam uiolenter. Que res, postquam ad aures Acontii peruenit, misit et totam ciuitatem interdicto supposuit. Cessatum est autem a diuinis fere per annum. Guncellus autem archiepiscopus erat eo tempore in Hungariam profectus. Sed ad ecclesiam suam rediens, non satis discrete absoluit interdictum legati.

Previous paragraph

Next paragraph


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.