Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
4Interea legatus Acontius in Bosnam profectus pro exterminandis hereticis multo ibi tempore laborauit. Erat autem corpore imbecilus, sed zelo catholice fidei ualidus propugnator. Cum ergo forti fuisset languore correptus, ad extrema perueniens totum se domino commendauit. Ibique sue uite cursum feliciter peregit anno millesimo CCXXII.

|