Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].

Next paragraph

1His ita gestis Petrus comes ad propria reuersus morabatur in Chulmia. Ciuitas uero Spalatensis, quia sine rectore manebat, in bono statu esse non poterat. Templarii autem, sicut rex preceperat, castrum Clisie tenebant. Spalatensibus autem, quibus plerumque solent utilia displicere et inutilia complacere, uerti cepit in tedium quietis pacisque bonum. Tunc multas oblocutionum calumpnias contra templarios concinnantes ceperunt multifarie moliri, ut de castro illis exeuntibus eorum uicinitatem modestam ac sobriam euitarent. Sicque factum est, ut illis egressis statim Domaldus Spalatensium auxilio et fauore castrum illud optinuit. Quis tam mente captus cecusque interioribus oculis haberetur, ut inermem relligionem contempneret, et armatum inimicum affectaret super caput sibi imponi? Cum ergo Domaldus castrum illud securus iam insideret, cepit a principio, utpote uersutus et cautus, simulare bene se uelle cum Spalatensibus uiuere. Attamen dolorem, quem pro sua delectione conceperat, callide dissimulans, explorabat tempus, quando suam posset iniuriam uindicare. Sed quia plura facinora Spalatenses communiter in Deum commiserant, que communi erant pena plectenda, idcirco Domaldi machinationes sortiri potuerunt effectum. Cum enim absque reatu periurii non potuissent ipsum Domaldum de comitatu eiecisse, nec sine sacrilegio Petrum comitem contra prohibitinem ecclesie intrusisse, ad ultimum hoc piaculum publice commiserunt.

Next paragraph


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.