Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
3Et ecce, die tertio in festo omnium sanctorum rumor uenit ad ciuitatem, quod aliqui predones in campum intrassent. Subito autem tota ciuitas ad arma cucurrit. Et uenerunt trans pontem Salone. Descenderunt autem pauci admodum equites Domaldi de Clissa. Et statim multitudo illa in fugam uersa huc illucque dispersa est. Et tunc capti sunt plures de nobilibus et diuitibus ciuitatis, uidelicet Caceta, Duimus Formini, Leonardus Caualis, Jacobus Dusciza, Crisogonus et alii plusquam LX et non sine ignominia in castrum ad Domaldum delati sunt.

|