Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous paragraph

9Iste metus causam dedit nostratibus de Latino regimine cogitare. Tunc ceperunt relligiosi uiri fratres minores in suis predicationibus suadere ciuibus, ut potestatem de gente Latina aduocarent. Precipue autem Thomas archidiaconus conuocato clero frequenter populum comonebat multis ostendens rationibus, quod non alio modo poterat ciuitas ad bonum statum reduci, nisi per regimen Latinorum. Et tandem acquieuerunt omnes, ut de gente Latina potestas eligeretur. Facto autem uniuersali consilio quesitum est, ex qua ciuitate Ytalie potestas aduocari deberet. Et tunc omnium in hoc resedit uoluntas, ut ad ciuitatem Anconitanam pro potestate mitteretur. Tunc elegerunt duos, qui legationis huius perferrent negotium, uidelicet Thomam archidiaconum et Micham filium Madii, dantes eis per publicum instrumentum plenam auctoritatem, ut abeuntes Anconam, quoad melius uideretur eis, factum huiusmodi promouerent, obligantes se iuramenti uinculo uniuersa pro rato habere. Itaque archidiaconus cum suo collega suscepto legationis mandato, quamquam cernerent quosdam ex ciuibus penitere, post festum Epiphanie iter arripientes nauigauerunt multosque ac diutinos passi labores tandem prope festum Pasce Anconam applicuerunt. Et cum iam rumor processiset, quod uenturi essent Spalatensium nuntii pro potestate eligendo satis honorifice suscepti sunt a nobilibus ciuitatis, alacri animo prebendo eis hospitia et grata seruitia impendendo. Tunc nuntii primitus accesserunt ad potestatem Anconitanum, qui erat Lombardus genere, patria Bergamensis. Et porrigentes ei salutatoriam Spalatensium, exposuerunt ei causas legationis sue petentes, ut necessarium eis consilium impendere dignaretur. Ipse uero, ut erat uir legalis et bonus, duxit eos seorsum cepitque multis suadere loquellis, ut super tam arduo negotio nichil incaute, nichil agerent properanter sed relligiosorum dumtaxat et fidelium uirorum utentes consiliis in facti executionem procederent. Nominauit eis expressim personas paucas, quarum debebant consiliis adherere dicens: Quia tanta uiget hic hominum malitia, ut plerique priuato amore non laudanda laudarent, alii uero priuato odio non uituperanda uituperarent, nec consulendo sinceriter ad uestre respicient utilitatis profectum, sed ad sue carnalitatis affectum.

Previous paragraph


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.