Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].

Next paragraph

1Sic et factum est. Nam accedentes ad quendam religiosum uirum, qui erat de ordine fratrum minorum, qui fidem et conuersationem omnium perspicue cognoscebat secumque diutius conferentes, taliter deliberauerunt, ut neminem alium pro potestate eligerent, nisi nobilem uirum Garganum de Arscindis, qui testimonium habebat bonum ab omnibus. Tunc nuntii eundem Garganum adeuntes, ceperunt alloqui ipsum, exponentes ei suum propositum, quod de ipso habebant et querentes, an uellet ad unum annum uenire pro eorum regimine ciuitatis. Quibus ipse benigne respondit, quod deliberaret primo cum propinquis et amicis et tunc demum certum quid responderet. Facta autem deliberatione per aliquot dies, reuersus ad eos acquieuit uoluntati eorum. Et pacti sunt cum eo in quingentis libris Anconitane monete pro salario unius anni. Et multis coram positis pactionem firmauerunt et ipse iuramentum prestitit super quibusdam articulis. Et sic potestatis officium suscepit.

Next paragraph


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.