Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous paragraph

Next paragraph

5Tunc illa cruenta et orribilis discordia, quam supra descripsimus, sopita est. Nam filii Vitalis cum parentella Duimi contractis inter se conubiis pacem perpetuam tenuerunt. Sclaui etiam, qui inplacabiliter contra ciuitatem seuiebant assiduis predationibus laniantes eam, ad pacis concordiam reducti sunt. Tanta namque fuit eo tempore securitas intus et extra, ut numquam maior ibi memoraretur fuisse. Hoc ideo contigerat, quia potestatis metus omnes ciues in unitate constrinxerat. Omnes autem, quasi per unum funem trahentes, robur ciuitatis integrum conseruabant nec erat ausus quispiam ciuium priuatas amicitias seu inimicitias cum extraneis facere, sed qui erat amicus publicus a singulis amabatur; quem uero ciuitas pro inimico habebat, quasi omnium hostem omnes insequebantur.

Previous paragraph

Next paragraph


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.