Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous paragraph

Next paragraph

3Garganus uero necessarie sotietatis comitatu parato nauem ingressus est. Habuit autem militem unum et unum notarium, clientelam bonam, duos dextrarios et armorum non modicum apparatum. Comitati sunt eum multi nobiles cognati sui, alios misit communitas pro nuntiis ob honorificentiam persone ipsius. Nauigantes autem non paucis diebus, tandem quinto decimo die mensis Maii ad Spalati portum leti applicuerunt. Ut autem rumor in ciuitate perstrepuit, quod potestas aduenisset, mox tota ciuitas prorupit ad portum factusque est concursus utriusque sexus et etatis uidere cupientium, quem longo desiderio fuerant prestolati. Egressus autem de naui ab uniuersa cleri populique frequentia in magno tripudio et honoris obsequio susceptus est.

Previous paragraph

Next paragraph


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.