Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
5Eo tempore Colomannus rex ad Dominum feliciter de hac luce migrauit. Fuit enim uir pietate magis ac relligione preditus quam in administrandis publicis rebus intentus. Sepultus est autem in loco fratrum predicatorum apud Cesmam, latenti mausoleo infossus. Etenim gens nefandissima Tatarorum sepulchra christianorum et maxime principum sceleratis manibus uiolantes confringebant ossaque spargebant.

|