Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].

Next paragraph

1Itaque transacto Ianuario hyemalis asperitas solito magis inorruit, omnisque aquarum cursus, glatiali frigore constrictus, liberam uiam hostibus patefecit. Tunc cruentus dux Caydanus recepta parte exercitus regem insecuturus exiret. Venit autem in multitudine graui, obuia queque conculcans. Primo ergo concremata Budalia, Strigonium accessit, cepitque uillam totis uiribus impugnare, quam non satis difficulter capiens succendit omnesque in ea peremit in ore gladii paucasque manubias asportauit, quoniam in munitionem editam res suas Hungari subuexerant uniuersas. Inde discedens recto cursu deuenit ad urbem Albensem et continuo cuncta suburbane habitationis domicilia concremauit, ciuitatem uero aliquot diebus obsessam factis insultibus inuadere satagebat. Sed quia locus circumfusa palustrium aquarum copia satis erat munitus, quem optima Latinorum presidia erectis undique machinis tuebantur, dux impius uano frustratus labore discessit. Properabat autem regem attingere, idcirco non tantam uastationem transcurrendo facere poterat, sed adinstar estiue grandinis ea dumtaxat loca demoliti sunt, per que transitum habuerunt.

Next paragraph


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.