Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous paragraph

2Itaque antequam Draui fluminis gurgitem transmearent, rex persentiens eorum aduentum relictis stationibus Zagrabiensium partium cum omni comitatu suo ad mare descendit. Tunc diuersi diuersa querentes diffugia per omnes ciuitates maritimas, que propinquiores uidebantur ad fugam, dispersi sunt. Rex uero et totus flos reliquiarum Hungarie ad Spalatinas partes deuenit. Erant autem in comitatu regio multi ecclesiarum prelati, plures principes et barones, reliquum uero uulgus utriusque sexus et etatis pene innumerabile erat. Appropinquante autem domino rege ad introitum ciuitatis, uniuersus clerus et populus processionaliter exeuntes debito uenerationis obsequio susceperunt eum, dantes ei hospitia infra muros, quotquot uoluit ipse. Venerunt etiam isti magnates cum eo: Stephanus episcopus Zagrabiensis et alter Stephanus Vacciensis et idem in Strigoniensem archiepiscopum postulatus, Benedictus Albensisprepositus, aule regie cancelarius et idem ad Colocensem sedem electus, Bartholomeus Quinqueecclesiensis episcopus et quidam alii episcopi. Affuerunt nichilominus Hugrinus prepositus Cesmensis, Achilles prepositus, Vincentius prepositus, Thomas prepositus et alii quam plures prelati, quos enumerare superuacaneum duximus. Proceres quoque curie isti erant: Dionisius banus, Vladislaus comes curialis, Matheus magister tauernicorum, Orlandus magister agasonum, Dimitrius, Mauritius et alii multi illustres uiri omnes cum domibus et familiis suis. Garganus autem potestas circa regium obsequium ualde sedulus et deuotus, curabat sollicite, ut et ciues in executione mandatorum regalium prompti existerent et regalis clementia uniuersitatem ciuium affectu dilectionis et gratie confoueret. Fecerunt autem Spalatenses omnia ad regis placitum hoc excepto, quod ei quandam galeam minime potuere tam celeriter preparare, quantum rex declinans Tatarorum rabiem expetebat. Quod factum non satis equanimiter tulit regius animus. Noluit autem rex residere Spaleti, sed abiens cum uxore et cum omnibus gazis suis demoratus est Tragurii, putans se ibi contra hostium incursum fortiorem habere tutelam propter uicinitatem insularum. Composuit autem se cum omni curia sua et mansit in insula adiacente.

Previous paragraph


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.