Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
3Quam ob rem post Cesaris necem Octauianus Augustus misit
quendam illustrem uirum ex consulibus, nomine Asynium Pollionem, cum
exercitu multo, qui Salonam Romano imperio subiugaret. Tunc Pollio in
Dalmatiam ueniens multis bellis cepit impugnare Salonam. Vnde obsessa
ciuitas et diutius nauali et equestri exagitata congressu tandem in
manibus Romanorum tradita est. In qua obsidione natus est Pollioni
filius, cui Saloninus nomen imposuit. Tunc uero magna pars ciuitatis
illius destructa fuit, maiores etiam munitiones dirute, ne Romane rei
publice rebellare ulterius posset. Peracta ergo uictoria Pollio cum
quo exercitu reuersus est Romam, ubi cum magna gloria et laudis
triumpho a senatu populoque Romano susceptus est, de quo in odis
concinens Oratius dicit: Cui eternos honores Dalmatico peperit
triumpho. Fuit iste Pollio non solum armis strenuus, sed etiam poetica
facundia insignis librosque nonullos liricis metris composuit.

|