Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].

Next paragraph

1Hoc tempore Iaderenses ciues, letis successibus subleuati, ceperunt animos ad insolentias retorquere et contempnentes uetera, quibus optimo statu florebant, uoluerunt noua et incerta moliri. Etenim Venetico dominatui rebellantes cupiebant se ab ipsius iugo prorsus subtrahere. Cum enim inter ceteros comprouinciales suos terra marique forent potentia et diuitiis sublimati, fastidio habere ceperunt nauticis lucris incumbere, uoluerunt militie pompas inaniter experiri. Constructis nempe uillis et oppidis gaudebant militari equitatu uolare. Quam ob rem rupto federe dominationis antique, iuramenti religione contempta, manifestos se hostes Venetis ostenderunt.

Next paragraph


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.