Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous paragraph

Next paragraph

3Temporibus uero Pelagii et Gregorii doctoris, Romanorum pontificum, fuit quidam archiepiscopus Salone, Natalis nomine, eiusdem indigena ciuitatis, qui cum multorum esset propinquorum potentia circumfultus, multum a pontificali honestate deuius incedebat. Cum enim esset inpos scientie, non lectioni erat deditus, sed epulis et cotidianis conuiuiis cum cognatis et amicis uacabat et quod erat deterius, thesauros ecclesie et uasa ministerii dando suis contribulibus et complicibus sacrilega dilapidatione uastabat. Et erat eo tempore archidiaconus quidam, Honoratus nomine, qui Deum habens pre occulis zelo nimio mouebatur, dolens de sui presulis insolentia. Hic quantum licebat, conabatur se opponere Natali archiepiscopo maxime, quia uidebat bona eccelesie tam indecenter distrahi. Qua ex re archiepiscopus ualde ipsum exosum habebat. Multas ergo machinationes et dolos contra archidiaconum cepit exquirere, ut eum ab archidiaconatus officio deicere posset. Sed cum causam opportunam minime inueniret, tunc simulare cepit, quasi maiorem dilectionem gereret circa ipsum et quasi honorem eius uellet fortius ampliare. Cepit itaque multis ei suadere sermonibus, ut ordinem sacerdotalem susciperet. Sed Honoratus suspicans dolum in causa uersari non acquieuit ordinari. Videns autem Natalis calliditatis sue uersutias non satis ad uotum procedere, protinus conuocato clero uerbum proposuit. Et quasi magne necessitatis pretensa occasione cepit archidiaconum pro suscipiendo sacerdotio compellere uiolenter. Sed cum archidiaconus in contradictione persisteret, archiepiscopus eum ab officio et beneficio suspendit. Tunc Honoratus ad papam Pelagium missa supplicatione postulauit, ut archiepiscopo preciperet, ne ipsum super hac re indebite molestaret. Insuper etiam prauam conuersationem archiepiscopi pape denuntiauit. Quam ob rem dominus papa zelo Dei commotus eidem Natali precepit districte, ut super promotione huiusmodi archidiaconum inquietare ammodo non presumeret, sed ad certam diem super suis excessibus responsurus apostolico se conspectui presentaret. Natalis ergo suscepto pape precepto contempsit et in sua pertinatia perdurauit.

Previous paragraph

Next paragraph


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.