Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
7Factum est autem, ut die quadam aliqui ex ditioribus ciuitatis res suas latenter ad mare asportantes inferre nauibus properarent. Quod uidentes uniuerse ciuitatis uulgus, mulieres simul et paruuli, conglobatim omnes ad portum irrumpere, naues scandere, huc illucque diffugere moliuntur. Rapiebant certatim quicquid poterant de domibus, clamor matronarum et uirginum ingenti strepitu ferebatur ad celum. Nec quicquam miseri sarcinulis onerati ad portum properant, nauiculis se ingerere satagentes, alii autem uix nudi et uacui insilire in lembos poterant, alii innatare ad naues, alii conamine infelici inter ipsas perstrepentium turmas in fluctibus mergebantur.

|