Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
8At uero hostes in ciuitatem subito irrumpentes fugientes a tergo cedere, prede instare, nulli occursanti parcere, ignem domibus apponere non cessabant. Mox ubi miserabilis ciuitas suorum destituta presidiis filiorum, hostili populo repleretur, non iam erat, qui ecclesiis parceret, non qui structuris antiquis et speciosis misereretur palatiis, sed totam succendentes in furoris impetu ciuitatem, breui hora in carbonem et cinerem redegerunt. De tot enim diuitiis paucas rapuere manubias, hoc pro maximis uictorie premiis reputabant, quod tam egregiam urbem absque ulla pene sui exercitus strage dare exterminio potuerunt.

|