Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous paragraph

9Quis autem enumerare ualeat, quot miseros ciues, quot puellas infelices, quot pueros abduxere captiuos? Quis comemoret eorum multitudinem, quos uorauit gladius, quos consumpsit incendium, quos mare obsorbuit fugientes? At ciues miseri rogum dulcis patrie inspectantes, non dolere poterant, non flere licebat super eam, sed singuli uite proprie metuentes classem abducere properabant. Nec uacabat conuocare consilium, nec quid de salute publica foret agendum deliberare ualebant, sed unusquisque de sua familia anxius, cum rebus, quas de funere patrie subripuisse poterat, quo diuerteret, cogitabat. Hoc etiam agere consulte nequibant, quippe in tam precipiti fuga confuse et inordinate ad naues conscenderant, quia nec pater inquirebat filium, neque filius patrem, uxor non respiciebat maritum, nec maritus uxorem: unica spes miseris patrios discedere fines. Qui ante recesserant, non expectabant extremos, qui extremi fuerant, non retardare poterant properantes. Quasi ebrii uel amentes, nonnisi in sola fuga presidium exquirentes, nesciebant quam tutius arriperent uiam. Heu quam triste erat spectaculum miserabilium mulierum crines lacerantium, pectora genasque tundentium! Quantus erat ululatus et planctus nescientium quid potius, ignem an gladium, euitarent.

Previous paragraph


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.