Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Previous paragraph

Next paragraph

2Ergo de nauibus exeuntes ceperunt singuli familias suas inquirere, per alias et alias insulas mittere, seseque per tribus iungere; qui se inueniebant, letabantur tantum periculum euasisse, qui uero non inueniebantur, pro mortuis plangebantur. Vbi autem tanti mali dolor et mestitia conquieuit aliquantulum, ceperunt se ad inuicem consolari. Tunc omnes incipiunt tuguria ex frondibus uiminibusque contexere seseque per loca competentia collocare. Ceperunt alii alia negotia exercere. Hi terram incolunt, hi nauibus negotiantes per mare discurrunt. Pro dolor, quot opulenti et delicati in Salona fuerant, qui tunc ad aliena hostia panem miserabiliter mendicabant! Tunc electi iuuenes armatis liburnis ceperunt per Dalmatie litora discurrentes hostibus insidiari. Tantas enim cedes et predas de ipsis cotidie faciebant, quod nullus Sclauorum erat ausus ad mare descendere. His etenim modis Salonitani erumnosam uitam ducentes multo tempore in insulis comorati sunt.

Previous paragraph

Next paragraph


Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.