Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
4Per idem fere tempus quidam aduene, ut ferunt, Romana urbe depulsi, non longe ab Epitauro ratibus applicuerunt. Erat autem Epitauros episcopalis ciuitas, Salonitane ecclesie suffraganea. Quod ex epistola beati Gregorii pape conicimus, quam misit Natali archiepiscopo Salonitano, arguens ipsum, quia absque auctoritate synodali quendam Florentium Epitauritane ecclesie episcopum pro quibusdam iniectis criminibus, sed non probatis, deposuerat. Cuius causam comisit predictus papa suo subdiacono Antonio, quem in Salonam fuisse missum superius memorauimus. Prenotati ergo aduene sedem sibi in illis partibus collocantes ciuitatem Epitaurum sepius impugnantes nimium atriuerunt, atritamque ceperunt et captam in solitudinem redegerunt. Homines autem cum eis permixti sunt et facti sunt populus unus. Edificauerunt Ragusium et habitauerunt in eo. Ex eo tempore conari ceperunt pallium suo episcopo optinere.

|