Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1526], Stephanus Brodericus cancellarius Clementi papae VII, versio electronica (, Budim), Verborum 568, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15260326].
XIV/7
Publica ex publicis cognoscet Vestra Beatitudo, hoc et ex publicis, et ex his
meis: nos, si unquam alias, nunc maxime in extremo periculo versare et nullam
habere spem post Deum, nisi in Vestra Sanctitate. Vestra Sanctitas, per amorem
Ihesu Christi, cuius vicarium agit, cogitet quamprimum de salute nostra et eam
modis omnibus procuret. Ego, quod ad me attinet, ad hunc magistratum Vestrae
potissimum Sanctitatis favore et authoritate evectus nihil pretermittam, quod
meis serviciis prestari possit – quod quidem non ignoro, quam sit exiguum. Sed,
qui fecit, quod potuit, legem implevit. Valetudo, presertim oculorum, non satis
bene mihi obsequitur. Sed hanc quoque spero, Deus adiuvabit. Ceterum iam Vestra
Sanctitas intellexit me cum cancellariatu episcopatum etiam Sirmiensem
suscepisse, imo propter cancellariatum solum, id quod Vestram Sanctitatem ex
literis domini baronis, non dubito, plenius intellexisse. Is, qui Sirmiensis
erat, contentandus mihi fuit cum beneficiis cuiusdam amici Itali,
Regiensis 28, viri docti, et qui alias a domino cardinale Estensi
episcopatum Agriensis diu rexit. Is ipse optavit a me, et ego id ei fretus
benignitate Sanctitatis Vestrae libere spopondi recompensationem 29
aliquam a Vestra Sanctitate pro beneficiis ipsius impetraturum. Supplico Vestrae
Sanctitati, domino meo clementissimo, dignetur ei dare aliquid loco beneficiorum
ipsius, que ascendunt usque ad quingentos ducatos et amplius. Ipse non optat,
nisi ducentos, vel etiam tanto minus, quantum [ERROR: no reftable :]27 Subscriptio
desideratur.
[ERROR: no reftable :]28 Hodie Reggio.
[ERROR: no reftable :]29 In originali: recompensam.
page Sanctitati Vestre videbitur, vel in officiis, vel in
beneficiis. Scio ego hanc petitionem meam paulo fortasse aliquibus
inverecundiorem visum iri, quasi, qui post tot et tantos Vestrae Sanctitatis in
me favores, quos nunquam merui, talia etiam expetam, quae Vestrae Sanctitatis
servitoribus essent pocius permittenda. Non nego equidem id ita esse, sed
Vestrae Sanctitatis benignitas pacietur, si credit me (prout supplico humilime,
credere dignetur) episcopatum illum non magni alioquin momenti et in loco
periculoso situm non voluntate, sed ob hunc magistratum, quem gero, suscepisse,
magistratum autem hunc non causa mea, sed spe boni publici difficilimis
temporibus subiisse. Me in his, quae suscepi, ab eo rebus omnibus adiuvari, qui
causas publicas tocius Christiane reipublice et maxime horum finium, qui
reliquam Christianitatem |
Previous section
|
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1526], Stephanus Brodericus cancellarius Clementi papae VII, versio electronica (, Budim), Verborum 568, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15260326].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.