Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1526], Stephanus Brodericus cancellarius Clementi papae VII, versio electronica (, Požun), Verborum 214, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15261004].
XIV/10
In litteris, quas mitto ad dominum Baronem, perscripsi omnia, quę hic aguntur.
Quas ita inscripsi, ut, si dominus Baro non adesset, perlegantur nihilominus a
Vestra Sanctitate. De me nescio, quid dicam aliud, nisi quod per Baronem
suplicavi et prius sepe commendavi, semel per litteras. Nescio quo me
Vestra Sanctitas videt aperte non iam pericula neque damna nostra, sed ruinam, ex nostra autem ruina ruinam tocius Christianitatis. Oro et obsecro per amorem Dei omnipotentis, faciat pacem in Christianitate. Summantur arma contra hostem in futurum ver omnino omnino. Nisi hoc fiat, nos sine ullo dubio iam peribimus funditus. Sed certe neque alii Christiani permanebunt. |
Previous section
|
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1526], Stephanus Brodericus cancellarius Clementi papae VII, versio electronica (, Požun), Verborum 214, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15261004].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.