Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Tranquilli Andronici Dalmatae dialogus Sylla,
Interlocutores Caesar, Sylla,
Pompeius, Minos.
AN EVAsimus in terram, quid attinet aut ueterum malorum
recordatione, quorum obliuio saluberrima creditur, tam altum dolorem
exasperare? Aut nouis consternari auguriis, quorum fides incerta est? Vtpote
quae a temeritate profecta irritis effectis plęrumque uates ipsos deludant.
Quod si quid aduersi nostris ceruicibus impendet, satis est tunc miserum
esse, quum inuaserit: non etiam longe antequam ulla suspitio appareat metu,
ueluti mulierculę, concuti ac (uti aiunt) de gradu deiici. Pręsertim quum
fatis eo temporis et loci conpulsus sim, ut neque futura uigore mentis
pręcaueri neque casus, si quibus perstringi necesse fuerit, repelli uiribus
aut magnitudine animi queant. Excubat in ostio
latrator profectum in aduersa, cuius magnitudinem nulla unquam
uis, nec robur Gallorum, nec ferocitas Germanorum, nec Hispanorum aestus,
Poenorumque doli, et Alexandrinorum insidię, non denique furor ciuium
Romanorum multęque aliae pestes labefactare potuerunt, nihil sordidum,
humile, caducum, sed unumquodque magnificum excelsum immortalitate dignum
consiliis mentis agitasti: nihil aggressus es quod foeliciter non
expugnaris, perruptis omnibus terrae marisque difficultatibus: impetus
subuertisti, uires perfregisti, consilia dissipasti: in summa nihil humanum
potuit obsistere tuis conatibus. Caeterum ne quisquam uideatur integram
foelicitatem assecutus, a maleuolis, qui se configere cornicum oculos
credunt, saltem illud uitio dabitur, quod licet iam confectis bellis
ciuilibus, in maximo tamen odio ciuitatis uidear negligentius uixisse. Et
profecto iam ut uel minima
offensiuncula clarissimum quodque nomen obscuretur. Haec animo quum penitus
insedissent, atque huiusmodi curis inuolutum impia atque nefaria manus
inuasit, non illa hostium externorum aut sicariorum manus, sed amicorum, sed
familiarium, sed domesticorum conspiratio, detestabili occisorum referatur,
non dubito quin Pompei, uides hunc qui citato cursu properat, Cęsarem uultu expressit. Eum ipsum color ac liniamenta referunt, sed nondum plane satis queo dignoscere: tam lacero est et cruento corpore. Si Cęsar est, nouo te certamini accingas oportet. Ipse tandem profecto est: non admodum sero pęnas suorum scelerum dedit: nescio quam Monarchiam mente conceperat immensa honorum ambitione et insatiabili cupiditate gloriae quibusdam ueluti furiis agitatus, ut erepta ciuium libertate, profligatis iudiciis, prostrata ac euersa incolumitate reipublicę, nullo denique amicorum aut inimicorum discrimine habito sanctissimam atque pulcherrimam rempublicam in crudelissimam Tyrannidem conuerteret eaque solus per summum nefas potiretur: quo uidelicet summo loco conspicuus absque arbitris magistratus distribueret, prouincias ordinaret, conscriberet exercitus, inferret bella, stupris et adulteriis impune abuteretur, ac ea faceret omnia quę collibuissent. Hic omnes suas cogitationes collocauerat, hanc solam existimabat fęlicitatem, perinde quasi huiusmodi status (ut alię res humanę instabiles ac perbreues sunt) non dicam immortalis, sed futurus esset diuturnus: praesertim quum nullo iure, nullis legibus, nulla pia causa per fortunas, sanguinem, uulnera, caedes multorum istuc peruenisset. Siquidem odia grauiora, tametsi recentibus in malis plaerumque metu se cohibent a uindicta, mox tamen tanquam ex abdito prorumpunt ac in auctorem malorum repente grassantur. Deum immortalem, quid ego uideo, ingens profecto monstrum si uera uisio est:
atque utinam somniarem et hoc spectaculum euanidum redderetur. Sed corneis
nimirum, non eburneis oculis aspicio: quod me non solum delectatione non afficit,
sed pęne dolore
orchestra consederunt: agnosco Syllam, Pompeium eiusque liberos, Catonem,
Scipionem, Petreium, Domitium, Afranium, Faustum, L. Caesarem, et alios
permultos, qui mecum de imperio et uita dimicarunt. Rursus in subseliis (quę res
meum dolorem exulcerat) C. Marium cum C. filio, Carbonem, Lepidum, Cinnam,
Sertorium, Curionem, Antonium, et mox defunctum referent inter diuos aris, apud quas uotis se obligent meo nomini constructis. Cur igitur moror, et primum (si repugnarit) sella non detraham et deturbem? Vt uoluit oculos accensos, ut indignabundus secum meditatur truci nos subinde uultu inspectans perinde quasi minitetur: bellum tibi paratum cerno, nec enim poterit unquam uel odium eius in te uel ambitio conquiescere. Vide
potius Sylla ne tecum contendat, siue cum Bruto, quorum dignitas illustriore
loco sita est; mecum olim armis decertauit qui reliquos omnes ea tempestate
uirtute honoribus auctoritate superaueram: nunc quoque, certus sum, qua mentis
est uecordia, maxime illustria inuasurum. En recta Sylla cur cessas? Quin descendis quo nostra uirtus non excitata solum, uerum adaucta quoque ac celebris per totum orbem diffusa est. At quidem nec Pompeius, nec Scipio, nec Domitius et reliqui, quos in sublimi uides conspici, licet olim tibi ui coacti succubuerint, nunc tamen nequaquam loco decędent. Dum integrum est non obluctamini pertinaciter meis optatis, alioqui more meo ius uiribus quęram. Neque tuis honoribus inuidemus, neque magnitudine terremur, quin potius haud
parum miramur te accepta tanta clade, quam hoc tuum quam plurimis exemplis edocti sumus. Etenim mortales,
quum momentaneam uitam in terris agant, omnes suas spes et cogitationes in
opes et honores conniiciunt: quibus adeo inflantur, adeo intumescunt, ut
obliti suę fragilitatis, obliti mobilitatis rerum humanarum, se
Obstrepis isto sermone Sylla: nec enim modo uacat sententiosam orationem audire. Adhuc appares, Caesar, illecebra dominationis irretitus uastam ante cęcutientes oculos nebulam quamdam habere: sed si uelamen istud a fronte detraxeris, tum intenderis mentis aciem, liquido deprehendes dominationem, quam tantopere affectaueras, somnium quoddam extitisse. Ad hoc quęso consideres quo necessitatis
adactus sis: circumspice ac perpende singula: omnia, quocumque te uerteris,
tristia occurrunt, perpetua nox, immensa uastitas, horrenda situ ac neglecta
humiditate facies, ubique gemitus, luctus, eiulatus, poenarumque ac Quid malum, philosophaster? magistrum te mihi praebes, et grauem sane, non secus ac si esses aliquis Antisthenes aut Diogenes aut Crates aut Menippus. Operepraecium arbitrabor fecisse, si te nunc maxime repuerascentem ab errore sanis admonitionibus reuocauero. Cur discipulos tuos huiusmodi pręceptis non instruebas quum eos ad cędem, sanguinem, bonorum proscriptionem hortabare? Discrutior ista Caesaris petulantia, qui sibi persuaserit se pium facinus ęgisse quum ad inuadendam Tyrannidem in uiscera reipublicę arma inferret, nos uero nefarios atque sacrilegos affirmat qui restitimus sceleri, qui repellere iniuria conati sumus, quorum periculo nil aliud tentatum est nisi ut ciuibus libertas ocium et sua commoda seruarentur integra. Ego semper uolui bonos ciues saluos esse una cum incolumi republica, atque
omnes labores et pericula mihi subeunda esse duxi quoad id perficerem ac, ut
opinor, iam perfeci. Eos uero, quos aut ambitio ad seditionem, aut cupiditas
ad rapinam, aut ad cędem odium stimularat, ab huiusmodi spe nefaria pestiferisque conatibus deterrerentur,
denique ut liceret in ea republica, quam nostri maiores suo sanguine
fundarunt, uirtute auxerunt, concordia stabiliuerunt, aris, focis, diis,
penatibus, liberis, coniugibus, bonis, industria paratis secure frui
peremptis Nimirum ut ingentes sub hoc prętextu parares diuitias et miseria multorum fieres magnus et formidabilis. Nihil minus, per Iouem, siquidem patrimonium a patre tam amplum accoepi relictum ut uel ad tutelam amicorum satis fuerit: quapropter dixeris imprudenter me rebus nouis ob inopiam studuisse. Id refert perpendas non quantum tibi redierit ex Tua, Caesar, interest haec animo reuoluere, qui ad inusitata
incredibiliaque aspirabas: mihi quidem satis superque ad bene beateque
uiuendum illa successione paratum esse uidebatur. propugnacula, qui de una domo Corneliorum tanquam de equo troiano prodierunt? Rursus nemo est adeo corruptus ingenio quin a Sicinio, Sp. Melio, Petiliis, Gracchis, Saturnino, Druso mentem auertat, ac huiusmodi turbulentos homines, seditionum faces, sentinam flagitiorum perpetuo oderit: quos satius fuisset abolere de memoria hominum, nisi quum citantur, in dedecus uocarentur. Vidisses profecto senatorios magistratus non obnunciantibus tribunis plębis impunitate proposita furere in eos in quos libido suasisset. Vtrumque comprobatum Radamanthus a ciuilibus negotiis atque perturbationibus urbanis legendo
scribendoque licebat honestissime sanctissimeque transigere, posthabuimus:
non hercle quod ignauię repręhensionem metueremus, neque quod illud uiuendi
genus contemneremus ob humilitatem, alioqui saluberrimum esse animo pariter
atque corpori liquet: non inflatur superbia, non pallet inuidia: odio non
incenditur, nullis iactatur fluctibus, nullas pelagi uentorumque minas
extimescit: atque (quod omnium pulcherrimum existimo) non pendet a libidine
fortunae, sed omnes rationes quum in se inter mortales quam proprio periculo
cędem a ceruicibus ciuium repellere, urbem deorumque templa a
conflagratione, Italiam ac totum orbem a uastitate conseruare? Haec profecto
(repetam enim) haud unius hominis, sed potentiae deorum similia sunt.
Huiuscemodi opes ego semper (ut fatear) affectaui, ac si denuo, quod a me
deprecor, reuiuiscendi facultas Non aliter tu, Sylla, uerbis cupiditates tuas prętexis ac multi Gręcorum
philosophi barba et baculo uelabant, nam quorsum candidatus ambiebas tribus,
singulos prehensabas, discurrebas ut amens in Campo martio comitiis
Nimium es, Cęsar, in contumeliam procax: at hercle in primis illud incredibili me delectatione afficit quod nulla fuerim cupiditate stimulatus ad munia bellorum ac reipublicę obeunda. Sed quum de summa rerum ageretur, soli tunc mihi non ambienti, ne optanti quidem causa mea, fuerant honores uniuersi decreto senatus ultro delati; numquam tamen assensi ut fęciales ad aliquos populos mitterentur, nisi iustissimis de causis, tum demum florentem fore rempublicam arbitratus, quum non faceret iniuriam, sed
propulsaret: nec a se ipsa modo ruinam, sed a sociis, amicis, confęderatis
amoliretur. Quod maiores nostri quum facere consueuissent prosperos
successus habuerunt: magis enim bono iure, quam uirtute militari uictores
euaserunt. Recense omnia bella quae gesserunt ab expulsis regibus, repete si
uis ab ipso Romulo urbis conditore, unum excipi uolo peregrinum, qui aeque
in suos atque in hostes fraude atque crudelitate grassatus est: reperies
nihil ab illis auide, nihil iniuste fuisse factum: quamobrem uel ipsis
hostibus uenerationi nomen romanum erat. Nunc autem paucorum temeritate
atque auaritia totus senatus populusque Romanus in inuidiam arcessitur. Quid
ulturus M. Crassus mouerat expeditionem in Parthos? Aut quibus
tu causis, Caesar, commotus es disiunctos ab orbe terrarum Britannos, nihil
tale commeritos, bello sollicitare? quae necessitas urgebat Germanię Galliam
ponte coniungere et in siluis quęrere gentes ut uincerentur? Videlicet ut
titulis atque triumphis gratia nouitatis accederet: nam uulgus causas bellorum non ponderat. Haud contemnenda (ni fallor) documenta nostrae uirtutis in Gallia reliquimus:
neque me poenituisset rerum a me gestarum etiam si nunquam Germanos et
Britannos adiissem: unde tamen patrię titulos non mihi quęsiui. Sed alias
quoque Quum hostium furor, quasi tempestas, omnia protereret, pecuniae fuerant undecunque coaceruandae: sine quibus (ut te non latet) nihil potest expugnari, sunt enim instrumenta rerum agendarum et nerui belii. Cęterum exhausto aerario, amicorum pecunia usi sumus: nemo autem nisi quem senatus hostem patriae iudicauerat, proscriptus fuit: nemo facultates amisit, nisi parricidę, qui rempublicam armis lacerauerant: aequum esse censuimus eos nihil habere in ea urbe, cui machinabantur exitium, sed omnia, quę publicę libertatis inimici possedissent, Patriae defensoribus in proemium laborum et periculorum elargiremur. Quantum autem ad me attinet, paruo contentus fuissem necessariis dumtaxat suppetentibus ad usum uitae: quod abunde significaui decimas Herculi dicando: quem idcirco luxurię coercendę atque comprimendę delectari tradunt, quod ipse contemptis superfluis opibus frugaliter continenterque uixerit. Sed nostram innatam frugalitatem exigebat imperii dignitas et amplitudo populi Romani ut posthaberemus. quod si fuissem minus splendidus imperator existimatus, non defuissent qui me calumniis, uniuersum uero senatum probris dilacerassent, quod imperium contulissent in hominem abiectum: et qui nesciret se gerere principem ciuitatis, ex quo caeteris gentibus contemptui facile haberemur. Opinionem cupiditatis tuę
Tua mihi, Cęsar, imponit necessitatem interrogatio ut inuitus in hanc dissertationem descendam, qua Marium uehementer affectum iri sat scio,
siquidem recordatione dolor recrudescit ac ueteris erroris noua pęnitentia
cruciatus augentur. Hic nulla sunt malorum solatia pręter obliuionem, quae
hauritur ex Lętheo flumine: non absunt autem crudelissimi Plutonis ministri qui,
ut torqueant, in memoriam peccata subinde reuocent. Itaque, C. Mari, paulum hinc
faciem auertas donec Caesaris quaestioni satisfacio, ne meo sermone lęsus
quippiam de me grauius existimes, quando magis tuam infoelicitatem solari quam
exasperare uelim: nam odia omnia contentionesque, quas tecum pro reipublicae
dignitate susceperam, diremit mors oblitterauitque. Equidem, Cęsar, C. Marium
semper credidi fortissimum imperatorem et bellicis artibus insignem, sed moribus
et litteris admodum rudem, utpote qui humili natus loco
habuerunt. Quamquam haec mortalium natura est ut saepe uanis, interdum etiam
pestiferis cogitationibus inuadantur: eas tamen rectrix ratio, quae fuerit bonis
disciplinis confirmata, protinus tanquam ab arce deturbat, nihil admittens in
contubernium praeter honestatem. Quorum autem animus nullis institutis
philosophię munitus est, contingit ut ad omnes casus ancipites tandem quod praua
cupiditas suaserit amplectantur, non quidem rationi, sed inuidię, dedecori,
turpitudini, ac reliquis flagitiis obtemperantes. Cuiusmodi hominibus si quando
fauor populi, mutationis ac rerum nouarum cupidissimi, summum honorem mandasset,
maximos uidebam in republica fluctus excitatum iri. Quod ut diuinarem cum
pleraque fuerunt in causa, tum uero Terentius Varro, cuius temeritas Canensi
pugna nostram urbem tam graui clade afflixit ut, si hostis maturauisset
exercitum admouere ciuitati, euersum fuisset imperium Romanum. Quare quod ad
illam primam discordiarum facem restinguendam cum C. Mario incredibili concitato
superbia, ac inusitatis flagrante cupiditatibus,
Sylla, plus nimio commoueris. Ne transuersum quidem unguem a semita ueritatis discedo, puta dictum ex Tripode. Saltem astringas orationem qua Immo necesse est patienter audias: nam et nefarios animos aduersariorum et me culpe omnis expertum cognosces. Dum tamen orationi laciniosę modum adhibeas. Ergo Marius, quo etiam fauorem plebis sibi conciliaret, se publicum optimatium inimicum professus est: siquidem alia uia non dabatur aditus ad honores, uidelicet ut odium, quod secum ipse e domo attulerat, noua causa geminaretur. compertum habuerunt homo callidus ac ueterator illius ordinis animos fuisse patribus semper infestos, quod multis secessionibus et tribunorum plębis intercessionibus demonstratum est, adeo ut iis plaerumque tribunis, qui senatum grauius exagitassent, magistratus in odium nobilitatis prorogaretur. Semper hi duo ordines in urbe Roma cunctis etiam in locis inter se dissenserunt, nec unquam huiusmodi simultas uel tacitis mentibus extirpabitur. Quippe quum uulgus aequare se nobilitati uel ignauia uel natura uel legibus nequeat, odio in ipsam incenditur, dehinc mores et omnem uitam probris atque criminibus incessit atque proscindit: pro grauitate superbiam, pro moderatione timiditatem, auaritiam pro frugalitate iniqua interpraetatione appellat: Marius, quum istuc spes omnes suorum honorum uel potius Tyrannidis coniecisset, perstilenti rabie primum ad meam statuam et Bocchi regis amicissimi populo romano summa erga me inuidia, ingratitudine uero in tantum regem inaudita penitus euertendam se accinxit. Quod ei flagitium si ex animi sententia successisset, extemplo maiorum monumentis exitium gladiatoria ferocitate intendisset. Quid tunc animi, quid sensus fuisset nobis miseris quum statuae frangerentur,
imagines delerentur, disiicerentur arcus, trophęa ruerent, tot regum atque
gentium spolia strauere: praeterea si sit insolens imperii modicisque parentibus, quo dignus principatu uideatur, omnia sursum deorsum miscet in uitam et fortunas ciuium debacchatur: in summa timeri mauult quam amari. Nunquam talia mihi uenerant in mentem: nec possum adduci ut credam tantum facinus a Mario cogitatum fuisse. Non uideris, Cęsar, satis cognoscere naturas hominum, pręcipue quum ingenium Marii uafrum, ferox, malignum, ingratum, ac plane rusticum et ad dominationem semper erectum non perspexeris: nam ea, quae hactenus recensui, porro leuia dixeris prę iis quae referenda sunt. Illam iacturam ex disiectis monumentis maiorum et memoria generis oblitterata intolerabilem, nedum grauem accępissemus: praestaret meo iudicio uita carere quam per summam iniuriam in ordinem plebeium coactos amissis ornamentis familię infęlicem spiritum trahere. Sed quę sunt ea qua grauiora dixisti? Vbi generosus iste ex balneo de tanta calamitate publica triumphasset, Gygantum percitus amentia in contumeliam reliquę nobilitatis erexisset statuas flagitiosorum hominum, qui aut legibus agrariis, aut legum abrogationibus,
aut quibusuis calumniis rempublicam concusserant: uel hoc unum facinus sufficeret
ad inflammandam plebem in miseras reliquias optimatium, quum illi per nostrum
dedecus illustres haberentur. Tum uideres in urbem ex municipio Arpinate migrare
greges cognatorum et affinium principis sine domo, sine tribu, sine nomine: hi
post ingentem ciuium stragem et miserabile diluuium facultatum urbanarum nostris
fortunis locupletati protinus in senatum ad iudicandas regum causas
introducerentur, qui nihil
Aethiopumque criptas lari patrio non anteferret? profecto non expectaremur donec
sponte profugi solum uerteremus, nec diuersis temporibus eiiceremur singuli, sed
eodem momento uniuersi, ut Arpinatibus libera urbs remaneret uel potius in
Sylla, quam proxime accędis ad eos qui cribro uaticinantur. Non sunt hae uanę coniecturę, Caesar, neque sine ueteribus exemplis: te
quoque in Graecorum libris, quum Rhodum ad Molonem qui Euripo inconstantior est. Necdum excidit mihi suspitio te restitisse
Marianis conatibus tua ipsius causa: haec opinio, nisi me ratione liberaueris,
aetherna futura Quemadmodum gloriam non appetere modesti hominis officium esse arbitror, ita,
si sua sponte in pręmium uirtutis et laboris accesserit, negligere superbi
est: nec enim aliud post reipublicę commoda restabat quo uulnera iacturamque
temporis simul etiam aetatis nostrę consolaremur: quod si passus fuissem
tolli meam statuam, dii immortales, in quam infamiam fuissem deuolutus?
siquidem agnoscere uiderer aliquod meum flagitium? neque desiderarentur
(ingenia enim hominum paratissima sunt ad maledicendum) qui proditionis,
alii rapinarum, alii aliorum criminum (prout cuiusque animus est)
insimularent. meum dolorem: hanc dedecoris egregiam haereditatem liberis ac nepotibus relinquerem? his gloriarentur minores triumphorum titulis? his posteris ego praelucerem ornamentis qui lumini maiorum perpetuas tenebras offudissem? Iam non improbo quod famę detrimentum sis fortiter Ego uero tibi morem geram, efficiamque (ut spero) credas me culpae nullius affinem fuisse. Si minus absurda nec aliena fuerint a ratione: imprimis a te peto ne inuoluas me Dialecticorum ambagibus, neque per angulos Chrisippi decurras. Hęc nugamenta iampridem garrientibus in Exhedra scolasticis reliquimus: nunc autem non diuersum ab eo sermonem audies, quem in senatu de republica faciebamus. Perge igitur. Quum aliquot in difficilimis bellis neque me
laborum, nec eam poeniteret operum meorum: insuper honestissime functus
amplissimis honoribus indixeram ocium mihi a publicis muneribus in reliquum
tempus uitę meae, nisi reipublicae necessitas a me praesidium in suis
periculis efflagitaret: quippe nec ipse plura exoptabam, nec amplius
quicquam optanti praestari poterat. Interim allati sunt Mithridatici belli
tumultus: eam prouinciam senatus absenti mihi decreuit: quam Sulpitius
tribunus plaebis rescisso senatus consulto (nescio quidem a maleuolis
incitatus, an inuidia nobilitatis) in C. Marium noua rogatione
transferre conatus est. Cui pesti nisi me fortiter opposuissem (de me
taceo), fuisset autem senatus auctoritas non debilitata modo, sed radicitus
euersa: curia Multos gesserat continuos consulatus. Leuitas populi fuit qui sępe improbos suique similimos beneficiis persequitur. De Iugurtha triumphauit. Quamquam illud bellum uirtute Metelli magna ex parte confectum erat, tamen adhuc triumphus successori fortasse reseruatus fuisset, nisi egomet Iugurtham a Boccho rege impetrauissem. Cimbros Theutonesque cęcidit. Has etiam uictorias cum C. Mario communes mihi duco: siquidem legatus in his
pręliis haud paruam operam Atheniensibus obtinuerunt. Proinde non fuit inferendum in nostra republica adeo fędum exemplum neque fuerunt nouis hominibus aditus aperiendi, ut sęse supra suam naturam attollerent quibus utilius est parere quam pręesse. Nescio medius fidius cur tantopere extollas nobilitatem, quum plęrique reperiantur quibus, si nomen hoc ademeris, indigni luce iudicabuntur. Et si nonnullos contingit a suis parentibus degenerasse, qui eo maiore odio
digni sunt quod spretis legibus honestatis, ad quam uirtute maiorum quasi
lumine inuitabantur, maluerint uitam sordidissimis uitiis inquinare, tamen
si canes, equi, et alia animalia optima sunt, quae generosissima, certe
uerisimile est idem in hominibus euenire; eo quidem magis quoniam nobiles
uiri, qui ubique locorum in pręcio habentur, et natura, et institutione, et
suorum exemplis (quos rari sunt qui non imitari uelint) ad uirtutem
accenduntur. At uilis et indocta multitudo nulla maiorum habet uestigia quę
sequatur nisi turpia, quorum magis conduceret obliuisci: quocirca ingenuis
disciplinis sibi dissimile accesserint, commutata natura in factionem uitiorum abeunt, ac ueluti uilissimi transfugae fractis pudoris atque modestię claustris omnia per summum nefas perturbant. Nam Pompiliorum et Catonum exempla non facile reperias. In uniuersum id dixerim: ex bonis plaerumque deteriores, ex malis uero nisi mali non procreantur, ut Thersitem Codrus interdum generet, Codrus a Thersite nunquam generetur: peruulgatum est mali corui malum ouum, et hiacinthum e squilla nequaquam prouenire. Ita est ut dicis, Sylla, agnoscimus aliquot uirtutis tuę rudimenta,
Sero, Cęsar, incipis oculos aperire, et quasi de longissimo somno expergisci. At ego non intempestiuum puto, quoties emendare atque in melius uertere licet. Nullus neque locus, neque tempus, neque rerum status prohibet immutare
uoluntatem: caeterum quo pacto caedes, rapinas, iniurias, bonorum
reipublicęque ac pęne orbis terrarum uexationes apud inferos, ubi
surdis auribus principis exaudiuntur: pręmium et supplicia
iudicum irrogantur arbitrio. Nunquam recordabare mortalitatis tuae? non
ueniebat in mentem fragilitatis et inconstantiae rerum humanarum? non
succurrebat Iouis superni tesseras nunquam non recte cadere? an tibi
Nolim, Sylla, tibi persuadeas me ullius necessitudinis gratia secutum fuisse
partes Marianas: uerum quod occupandus ea potissimum uia principatus
uidebatur. Ad excitandum uero bellum ciuile sum necessitate compulsus, quum
rescindenda magnis uiribus tot Propter imperium nihil non fas esse, in cęteris uero rebus
pietatem colendam arbitror. Quo magis te, Sylla, demiror, qui te ipsum
abdicaris a pulcherrimo terrarum imperio magnis a te difficultatibus adepto,
et senatus consulto populique auctoritate in perpetuum confirmato. unde
multis occasio carpendi tui relicta est. Quidam opinantur abiecti animi
fuisse quod te imparem tantę moli senseris, quod tuis humeris sustinere
pręgrandis principatus onus non ualueris: alii calumniantur senectute
iudicium amisisse: multi etiam mente captum affirmant: mihi uero nescisse
litteras uideris, nec ullam rerum pręteritarum memoriam habuisse. Haud alia
fere materies bellorum omnium ab orbe condito fuit. Quoties populus Romanus
ferociter cum nationibus pro imperio dimicauit, tametsi multis eius
possessio futura communis erat? concurrunt gentes inter se regnandi
cupidine, fratres in arenam progrediuntur, nati parentes trucidant: ad
principatum festinantibus iura legesque nihil officiunt: dolisque in fastigium nitantur? Singulis horis
atque momentis inuocamus Non sinam te, Caesar, diutius in tanta turpiter hallucinatum impietate uersari, nec sacrilegis aliorum erratis accedentem a cognitione summi boni uerique immenso separatum interuallo existere. Videndum autem in primis est non quid quisque de diis sentiat (quando plęrique figmentis anilibus impudentissime diuina cum humanis permiscuerint), sed quibus potissime sapientem deceat fidem adhibere; siquidem qui friuolis mendaciis leuiter inheret, bis impudens est: nam et alienam culpam probat, et sibi nouum errorem inducit. Quid autem absurdius quam credere deos non tantum inter se bella gerere, sed etiam cum mortalibus congredi? alios odisse, aliis fauere, et uictos, interdum etiam uulneratos humanis uiribus
succubuisse? Haec uidelicet fiebant Homeri temporibus et Hesiodi: nunc uero
uel omnes dii confecti bellis perierunt, uel non audent amplius in terram
deuolare: nullum enim aetate nostra uidimus aut audiuimus: quamquam et
terrae grauioribus armorum ruinis quatiebantur, et quotidie pluribus aris
litabatur. Dii quidem quum sint immortales, sempiternisque sedibus
sempiterna gloria fruantur, auctores bonorum omnium quae aut oculis hominum
aut mente perspici possunt (nam ea mala quibus frequenter mortales
affliguntur, e suis flagitiis ortum habent), dii, inquam, stulte creduntur
mutuis inter se odiis laborare, qui uel humano generi additis uirtutum
igniculis in natura pręcipiant, ut inter se caste atque concorditer aetatem
agant, ac ueluti parentes semper ad honestatem incitant. Quod nisi
deflectendum esset ab incepto sermone, multo apertius tibi facerem deos
inuisibiles Sua cuique opinio blanditur quum ueritas in
occulto est: Cęterum (ut de cęlo in terram oratio deuocetur) pręstantissimi
habiti sunt omnes qui suas cogitationes altissimis in rebus defixas tenuere,
imperiumque, quod animo concępissent, ortu solis et occasu terminauerunt.
Stupidos uero nemo
sanctitatis in principibus apparuere. Tu nunc speras Minoas, Aeacos, et
Rhadamanthos? Quin potius aut Diomeden Thracem, aut Busiridem
ostendere, aut inermis furorem in republica concitati populi subire? Quicquid
acciderit aduersi (licet optimas rationes Quid si redeas uictor omnium opinione superata? Num
ideo conquiescent odia malorum? aut inuidia, felicium rerum alumna, conticescet?
Vtinam non irritarentur inuidorum animi aliena gloria, et in uirtutem pestiferos
gladios non acuerent: siquidem imprimis honestum arbitrantur magnitudinem
beneficiorum maxima ingratitudine compensare. Non uenit in mentem
fratris
in primis tenuioribus ciuibus funestum est quum gerendum erit bellum; non pro
libertate neque ex commodo publico, sed unius libidine atque dementia necesse
est nomen dare militiae: deinceps innumeri terra marique labores adeundi
subeundaque plurima uitae pericula, quoad unius deliramenta sanguine multorum
expientur. Helena seu
castiges rebelles, superbos excidas, subiectis ignoscas, adsis pręsidis tuam opem
implorantibus. Tum reges occurrant priuati abiectisque regalibus ornamentis
aduoluti tuis genibus sesę ac regna tibi dedant, uitamque una cum dignitate
arbitrio tuo summittant: quorum alios tua liberalitas pristinae fortunę
restituat, aliorum perfidia clementiam a te non impetret: insuper hos nempe multi risum in conspectu Sardonium ridebunt: multi etiam clanculum subsannantes genuinum infigent. Quicuqid dixeris (qualecunque autem illud fuerit), subductis
superciliis
latere, uidebis undique certatim concurrere, alios ex fenestris prospectare,
multos fornices, epistyllia, tectaque domorum Sylla, uidisses magnificentiam atque splendorem meorum triumphorum cum spectaculis apparatissimis, affirmauerim te pedibus in meam sententiam iturum. Hispaniensem innuis an Nihil citius lachrima arescit, pręsertim uulgi
qui miseratur aliena mala. Quamobrem facile uno epulo atque congiario rediimus
in gratiam omnesque ueteres iniurias pręsentia commoda Fateor his animos plębis deliniri ac in seruitutem addictę nummo pertrahi, sed aemulorum, quibus honores libertatem omnem uiuendi iucunditatem ademeras, fuit insanabilis dolor. Nolim existimes nobilitatem Romanam stoliditati Capadocum auctoratam esse quibus persuasum erat uiuere populum sine rege non posse: excelsi nostris hominibus semper animi fuerunt et insueti iugum pati. Caeterum de his satis est, redi ad cardinem. Praeterea uis amoribus operam impendere, speciosissimę uirgines
adducentur: uescendum est, Caesar, opere pręcium esse arbitror ante rationes depositę a me dictaturę, quę semper obnoxia maledictis improborum hominum extitit, aduersus conuitia defendere, quam luce clarius ostendam te magnis in tenebris
summaque uersari cęcitate, ut ipsemet agnoscas ac tandem confiteare (si per
pudorem licebit) hoc tuum Tyrannidis patrocinium nullis ueritatis subsistere
fundamentis. Male, inquis, de te sentiunt homines, sed mali profecto, quibus
nunquam probari uitam meam optaui. Nec enim ullius tam admirabilis uirtus fuit,
neminem inter mortales adeo praeclara facinora extulerunt, cuius glorię
malignitas non obstrepuerit, inuidia laudem non sugillauerit: nullum contra
flagitium tam nefarium, nulla tam impotens dominatio audita est quę laude
caruerit atque fautoribus; ut studia animum cuiusque impellunt, ita rebus uel
laudandis uel culpandis inclinantur. Eorum certe, quibus omnem uim recte
sentiendi uitiorum prauitas abstulit, longe maxima pars est: quidam amore
obcęcatur: alios rapit odium: multi iudicant ex proprio commodo: alii uero aliis
affectibus feruntur. Pertimescerem ego istius uel opera mea uellicet, uel consiliis constantiam abroget ac maturitatem. Nimis de te magnifice, ne dicam arroganter praedicas. Ego quoque sentio uani esse hominis in proprias laudes excurrere absque occasione, sed quum a calumniatoribus arcessitur in dedecus, laudabile est infamiam quomodocunque a se depellere: neque te, Caesar, debita laude fraudauerim, si quidem magnum alioquin et praeclarum uirum semper iudicaui tum in ciuilibus negotiis et administratione reipublicę, tum etiam imperatoria dignitate bellicaeque fortitudinis operibus, hac una dominationis immoderata cupiditate excępta; quod ipse certis signis quum pręuidissem, decreueram tuo capite manibus Marii parentare. Cęterum stultis amicorum precibus expugnatus tanquam e cauea furentis lęenae catulum emisi, qui adolescens spiritu uiribusque comparatis orbem sanguine ciuium cruentaret: atque eam nobilissimam rempublicam, quae meis consiliis atque periculis a seruitute liberata, ac prope funere erepta pristinę fuerat incolumitati restituta, is, inquam, flagitiosus Marianorum scelerum minister furore percitus exagitatam bellis, cladibus funestam, hebetatam uiribus et prorsus exanguem immanissimis hostibus obuiam prędam relinqueret. Porro tibi persuadeas hanc pręrogatiuam Caesari suo Venerem a Ioue impetrasse, ut illi uni mortalium omnium liceret per caedes latrocinia uastationem ad principatum proficisci, cunctis bonis artibus, imprimis boni et aequi, funditus euersis. Mihi autem longe mens aliena est nec unquam haec opinio penitus insita inueterataque extorquebitur quin putem nefas esse hominem aliquid homini detrahere, et alieno incommodo suum commodum augere, nisi uero temere siccariis et raptoribus poenam capitis legibus irrogari statutum sit ac in unum quodque facinus more maiorum grauiter animaduerti. Quum igitur leuiora delicta iubeantur atrocissimis expiari suppliciis, euersoribus urbium, et quorum opera publica salus oppugnata et libertas extincta sunt, credis impunitatem propositam esse? alioquin et impios Gygantum conatus spesque sacrilegas olim consensu gentium execratas iam sua sententia laudi posteritas ascribet. Quocirca (ut ad meam causam quasi postliminio reuertar) quod nequaquam inuitus aliena possessione decesserim, aequissimi atque fortissimi animi fuit. Quippe omnia pessum eunt diuinaque non dignoscuntur ab humanis, nisi
propagassent, inuictum esse (si diis ita uideretur conuenire) uoluerunt: quod
nequaquam futurum arbitrabantur si a iustis legitimisque magistratibus ac
imperandi uicissitudine ad unius arbitrium summa reipublicę deuolueretur: etenim
satis apparebat diuisum iri mentes ciuium et fore ut multas in partes corpus
reipublicae scinderetur plęrisque ad culmen regię dominationis aspirantibus.
Quis autem alteri Ita ne rudes animi fuisse nostros maiores
existimas ut aliquid in rebus humanis perpetuum apud se statuissent? ita
imperitos antiquitatis ut non habuerint ante oculos quot amplissima regna
potentissimęque respublicę fluxu temporum a stirpe interiissent? Haud aliter
sęse humanę res habent ac sydera: haec enim exoriuntur, illa occidunt, ac per
uices imperia fuit: at hi nunc salutem suam populo Romano commendarunt. Fama est Amazonas multis nationibus imperasse, quarum nihil praeter nomen ad nostram aetatem peruenit. Viguerunt Assyrii: Parthorum duodeuiginti regna fuisse produntur: terribiles Persarum copię terra marique metuebantur: quae plane omnia aut euersa sunt, aut multum a superiore fortuna deciderunt. Quid Athenienses, Lacedemonii, Macedones? Nonne late imperio potiti sunt? num Carthaginiensium opes ingentes non meminimus? at omnes hi ceruicem Romanorum potestatibus flectunt uictique iugum patiuntur. Vnde facile est conniicere imperii quoque populi Romani propediem interitum fore: quęlibet ętas suis rerum mutationibus perstringitur. Porro quis tot conuersiones, tantam temporum instabilitatem non admiretur ac obstupescat? Hi Graeciam occupauerunt: illi Asiam: alii in Sicilia consederunt: ab aliis Hispania possessa est. Quae demum natio Italiam suę ditioni uendicare non tentauerit? Fortasse posthac eueniet ut aliquę gentes incognitę ex Scythicis nemoribus in Italiam migrent iusque Romanis ac Italicis populis ex Capitolio dicant. Quare superuacua
mihi uidetur haec tua de posteritate sollicitudo: quę necessitas allatura est,
humano consilio repelli nequeunt aut immutari: nam et princeps Quae postremo de ui fatorum adiecisti, inexplicabiles Redeas igitur ad institutam disputationem. Non inficior equidem res humanas mutationibus obnoxias crebro fortunę uolubilitatem experiri: nec enim cuiquam dubium est nihil aethernum constansue cęli ambitu complecti, nullius pedes adeo inconcussa stabilitate figi ut proni ad lapsum non sint. Quapropter non sumus ita leues ut speremus dominationem Romanam cunctis saeculis duraturam: caeterum foelicem optamus ac diuturnam. Atqui uereor ne multorum opinio sit eam nimis diu floruisse in magnis praesertim seditionibus et malis intestinis. Cogita quamdiu reges urbi praefuerint, quamdiu respublica per consules administrata sit, longam seriem annorum inuenies: mirum quo pacto iam senescens imperium quicquam sui pristini uigoris retineat. Pręcipuę quum tu, Cęsar, ipsius uiscera laceraueris cęterisque tradideris laceranda. Viguisset profecto uigeretque diu, si non tibi ipsi, sed populo Romano dominationem comparauisses eiusque fuisses honorem tutatus: non dolerent hodie tui ciues impunitas Crassiana clade legiones. nimirum iste dolor nunquam ad me peruenit. Ergo tibi soli uiuebas, qui nec bonis tuorum lętareris nec malis ingemisceres? nescis te cum naturam tot animi et corporis dotibus muniuisse, tum ad summos honores indulgenter a fortuna prouectum, ut ex tua industria quam plurimi fructum decerperent? Decet mehercule suam quisque rem agat, suis commodis attentus sit: ex superfluis uero liberalitatem exerceat. quasi non haec potissima sit, deorumque potentię non aequiparetur: quippe nec alio itinere Liber pater, Hercules, Ceres, Pallas et alii ad diuinitatem profecti sunt. Sylla, nimium obsoleta uetustate narras: qua si res ita se haberet uti ais, nihil istoc magis tuę sententię subscriberem: sed contrahe iam uela et cursum quo cęperas intende. Nequeo tamen intelligere quomodo te isto ex labyrinto euolueres: haec maxime pugnant inter se: perpetuus dictator, quum nihil minus cogitares, renunciatus es: quod omnes ordines et magistratus ratum habuerunt, et ipse (licet dissimularis) approbasti. deinde contendis cędendum fuisse de iure alieno, quasi uero iniuste possideres ea quae partim efflagitare tui labores uidebantur, partim consensus omnium in te collocauerat propter liberatam, ut affirmas, a seruitute ciuitatem atque in sua pristina libertate conseruatam: quibus de causis duo clarissimi uiri, Codrus in Gręcia, Cyrus in Perside, regno potiti sunt. Haec usque adeo intricata sunt, ut ad Sphyngem Thebanum autorem referri queant, adeo quidem obscura ut puteo (quemadmodum aiunt) constrictus incedere per tenebras Heracliti uideare. At ego facile tibi ostendam orationem meam nulla in parte a se ipsa dissidere neque ullis ita nubibus uelatam quominus prima facie intelligi possit. Quum populus Romanus summam in grauissimis periculis mihi potestatem mandasset, uoluit succurri periclitanti reipublicę: cuius incolumitatem una cum uita ciuium atque fortunis defenderem; non autem, ubi aliorum Tyrannidem euertissem, ipse confestim principatum arriperem: urbs autem
utroque modo libertate spoliaretur: atque (ut dicitur) dum
alacritatem in me ornando
fuisse maximam et constantem, negabis esse magni animi quod abductus procul
ab illecebris et uanitate rerum humanarum proculcatisque ac dissipatis
teterrimis libidinibus quę, ut plerumque sunt uehementes et incitatę,
rationem subigunt captiuamque post terga trahunt; superata denique laudis
titillatione, qua mortalium pectora maxime permouentur, potuerim fascibus
imperatoriis carere, pulcherrima re atque iucundissima, quemadmodum ipse
arbitraris? Desinant igitur maledici calumniaria me quicquam uel fracto
animo uel alienata mente factum fuisse: quando neque per deuia, neque per
obliquos tramites hoc iter primus fecerim. Olim Ptolemeus, Ariobarzanes,
Seleucus regnum deposuerunt: apud nos Cincinatus a dictatura, Messalla
Coruinus ab urbis praefectura se abdicarunt imperium perinde atque
naufragium fugientes: impetu animi de more imperitae plebeculę
iudicare: diligenter omnes scrutandi sunt secretiores mentes recessus, et
penitiores fibrę pectoris accuratius Hactenus maledictis respondisti: nunc uero quemadmodum
Sedulo tibi mors geram de tyrannorum cruciatibus, quos probe cognoscemus si
non superficiem tanquam per transennam considerantes, sed quasi Lynceis
oculis eorum anxietates introspexerimus. Deum immortalem, quot ueluti
diducta Chlamyde uectes, quot claui, quot tela, quot fędę cicatrices et
letalia quasi Chironis uulnera in toto corpore luxatis membris ac distortis
apparebunt? Si praeterea propius intueamur quibus curis conficiantur,
quantos labores perferant, quas sustineant uigilias, quam ingentibus
periculis et insomniis neque turpitudinis praetermittunt, quoad
in summo constiterint, hi personatam foelicitatem conspicati, magnis
calamitatibus inuoluuntur: iis duntaxat, quę oculorum et aurium sensu
percipiuntur, animum intendunt, fędissimas autem sub fuco delitescentes
maculas non uident: quas si aeque exploratas haberent atque ipse habeo,
sępenumero mentem ab ista molliter in
magna rerum affluentia summaque tranquillitate ad finem extremum deducerent.
Atqui proponant necesse est publicam incolumitatem communiaque commoda sibi
prospicienda, augenda et conseruanda esse: ut quum ipsi
huiusmodi curis assiduis pensitanda, quibus nauarchi uelut exitialibus colubris impallescunt). quid in magno imperio constituti, quos omnes quarta luna genitos crediderim non secus ad sęse mala attrahentes, ac Cęcias nubes? quantas commotiones, quot aestus, quas tempestates et subitas procellas in magna morum et linguarum dissimilitudine, ambientibus undequaque saeuis et minacibus hostium copiis, non cogitent sibi perferendas? Quod ingens regnum, aut quę respublica potens diu uel externorum bellorum uel domesticarum seditionum fuit immunis? haud quiescit unquam genus humanum, nec statu, quem fors obtulerit, contentum est. Quippe natura mortalium in hoc praua dici et existimari debet, quod in suo quisque negotio hebetior semper nouas res molitur, sperans, si conditionem fortunae mutauerit, successus meliores adepturum. Proinde bis duntaxat a Romanis in tot aetatibus in tanta annorum reuolutione templum Iani clausum est, aliis atque aliis bellis ueluti capitibus Hydrę succrescentibus: quae quum aliquando breui tamen interuallo conquieuissent, ciuilibus discordiis exagitabantur: quod malum intestinum citius uel amplissima imperia quam ullus hostis euertit. Porro quoniam
homines procliuiores ad facinora sunt quam ad uirtutes, a quibus facinoribus
nullius auctoritate, ne deorum quidem immortalium maiestate deterrentur,
quotidie uarii tumultus atque Panici terrores in agris et ciuitatibus
compescendi sanandaeque diuersorum scelerum pestes exoriuntur. Num credis
paucos ad tuas opes et potentiam incumbentes imperandi libidine torqueri? ac
dies et noctes anxie cogitare quemadmodum assectatam admittantur: nullum tempus importunum est quo minus audiantur. Deum immortalem, quantas curas pectoribus ingerunt? quot mentem perturbant in somniis? quot latrocinia fumum uenditantes committunt? quam diris calamitatibus urbes implicant, omni fere labe his ex fontibus manante? nam quum assiduis criminibus dicta factaque singulorum clam inuisa regi faciant, irritant ipsius animum et mox ad crudelitatem impellunt. Extemplo uenit in opinionem leuis, crudelis, sanguinarii principis: quę nomina (quam maxime fieri potest) a magno et praeclaro principe fugienda sunt: siquidem non paucorum ciuium, sed omnium populorum odium et inuidia contrahuntur. An uero, quos tibi putaris insidiari, supliciis supremis afficies uniuersos? at hi, quum sint potentiores, multisque cognationibus et affinitatibus muniantur, mordebunt frenum, ut dicitur, ac periculum periculo propulsabunt.
Hactenus existimaui multo maximas in
quouis genere flagitiorum clementiae partes
ferret armata multitudo? temperaret a conuitiis? non diris execraretur? Sed quid
ego conuitia execrationesque commemorem? multi, per Iouem, inuenirentur
(quoniam leuibus ex causis tumultus in castris et seditiones excitari solent), non
tantum erit opereprecium blando alloquio summissaque commilitones oratione
compellare,
tabernaculo egressus, ne qua uel proditione uel Tunc repente (ut fit) multa oritur trepidatio,
tumultuatur passim, suam quisque spem sua consilia secum agitat. Tyrannus intimis
pręcordiis compresso cruciatu, caeterum uultu spem simulans transfugam ex
composito in concionem producit: iubet omnes bono animo esse: nam aduersarios,
licet magno ueniant agmine,
Recte ais, o Caesar, quando multa sunt in uita hominum turpiter et calamitose neglecta, emendatione tamen aliqua corrigi possunt: istius autem sceleris, si pręsens occasio negligatur, postea quum tanti ueneni uis continenter uetustate inualescens per capita multorum demanarit, nequicquam recuperandę facultas desiderabitur. At uereor ut omnibus abominantibus ac etiam extimescentibus tuam crudelitatem dicaris
non obuiam ire flagitiis et improborum hominum ferociam legibus contundere,
uerum plęraque fama circumferetur uel rapacitatis studio, uel inata sęuitia te
caedibus in bonos ciues grassari, nec temperaturum ab huiusmodi feritate quoad
uel unus supersit cuius uirtus formidolosa uideatur. Qua in spe uiuet populus
singulis momentis expectans ad supplicia rapi? applaudent alacres tibi cruento
sanguine popularium ac truculentissimae Oderint dum metuant: Falsus es, Caesar, ac toto (uti ferunt) aberras cęlo: siquidem ad tuendum et conseruandum regni statum nihil esse tam firmum, tam stabile, saepe compertum fuit, neque classes, neque exercitus, neque bellicas machinas, neque cum ingentibus thesauris arces munitissimas, quam est subditorum fauor atque beneuolentia; quę tamen cum plurimis beneficiis, tum uero iustis imperiis, et imprimis obsequio atque facilitate demerenda sunt:
nihil aeque pestiferum gubernatoribus urbium arbitramur ac ubi ciuitas
percussa metu odio in ipsum principem accenditur: scilicet ullę uires
obstabunt quo minus imperio deiiciatur? dehinc extorris amissa patria et
domo, si forte cum spiritu euaserit, miseram uitam exigat? certe nullę
Dionysio Syracusano deerant opes ad stabiliendam tyrannidem pręter amorem
ciuium, quamobrem turpiter eiectus conficiantur? Quandiu expetuntur aliena auxilia blandiendum censeo: qua re sublata, imperio pro libidine uti conuenit: nimirum a bellis abstinere, parta iam dominatione, ex usu esse affirmare non dubitarim: nam dementis est, quum semel in tranquillo sis, in dubiam fortunae aleam proficisci, quę sępe dum tentatur, ut est inconstans, unico reflatu sua pulcherrima beneficia miserabili ruina inuoluit; si uero bella pręter opinionem ingruerint, ea legatis demandentur, quo pacto tuum periculum alieno periculo ueluti clauum clauo expelles. In easdem ansas incidisti, quinimmo fumum defugiens in flammam
desilis. Quum inermes antea uel propinqui timerentur, copias tuas et robur
tyrannidis firmissimumque uitę pręsidium alienę submittis potestati: tum
prębentur arma ciuibus longa seruitute oppressis, uidelicet ut pręliis
exacuantur et uictoriis animo erecti diutius pati iugum seruile dedignantes
aperta ui se afferant in libertatem. Praeterea quum uita omnium posita in
certamen esset agereturque de finibus imperii patrięque incolumitate atque is,
cuius maxime interest in pugna praesentem adesse, in commune discrimen
descendere neglexisset, quo animo tantam in periculis
fideliter abscondit. Quod si etiam in manus hostium inciderit, paruo precio redimitur. Imperator paludatur, ab omnibus cognoscitur, petitur ab omnibus, undique in eum, quod uictoriae pręmium sit, tela proiiciuntur. Cui fugere inclinata iam acie cum dedecorosum tum quoque minime tutum est, capi uero grauius morte ducitur. Quam alacris reuinctis post terga manibus et pedibus cathenarum pondere grauatis currum uictoris prosequeretur? quibus oculis intueretur, quibus perferret auribus contumelias et probra quum quadrupedis in morem curuatus equum hosti conscendenti ceruicem submitteret? Quae nex tam atrox est quin fęliciter cum tanta commutaretur ignominia? Itaque quum ex sola uictoria salus et summa rerum pendeat, totis uiribus adnititur ut Iupiter Capitolinus recentem gremio laurum accipiat: quasi amens hinc inde cursitat, alios hortatur, strenue pugnare obtestatur, alios pugnam capessere, modo fessis et uulneratis e pręlio subductis integros substituit, modo cornu laboranti subsidium immittit, ac, ubi maius certamen est, plurimus sese mediis immiscet hostibus: iam fugientium ceruix in hostes intorquenda signiferoque perculso formidine et ob haec segnius telis se obiectante uexillum abripiendum et in armatorum agmina proiiciendum quod manipuli deprecandę ignominię gratia fortiter pugnando recuperent. His atque aliis distringi malis necesse est, quae a neutro nostrum, dum exercitibus deuincti mortalitate pręessemus, abfuere. fateor esse frequentes praedicentur: quae res absque sudatis et anhelis laboribus, id est, quod aiunt, citra puluerem et sudorem ne Iouis quidem filio (quo tuis utar exemplis) concessum fuit. Haud facile dixerim uaniorem opinionem an magis pestilentem induerint mortales: quae adeo altas ęgit radices, ita mentibus obcęcatis adhęsit, ut ad nullas rationes oculos aperiri patiatur. Quippe ratio iampridem persuasit constantem gloriam nequaquam ex iis rebus scaturire, quae licet magnę sint, cum scelere tamen affinitatem contraxere: alioquin Phaeton et Herostratus incendiarii manibus impio facinore contaminatis cęlo terraque cari haberentur: quos tamen omnia sęcula, omnes hominum aetates uno ore infamarunt. Nam Herculis memoria summa cum ueneratione colitur, quod ex ipsius erumnis ingentia in mortales commoda redundarunt. Neque ego laudem Iouis ex eo constare putauerim quod uictor pręlio Titanas et Gygantes deleuerit (ad uindicandam impietatem necessitas impulerat), caeterum quia publicam agens utilitatem cumulauerit amplissimis beneficiis humanum genus aeque propriis ingenii uiribus atque beneficos liberos procreando. Igitur eum uirum dicemus ueram gloriam ac nominis aethernitatem assecutum ex cuius industria uel gentes uel urbes uel nationes nullius iniuria iacturaque ingens emolumentum percęperunt. Caue, Caesar, imperitum uulgus imitatus temere credas quemquam istorum, siue Cyrum, seu qui in anxietatem Alexandri ac Democriti uanitatem diffunduntur, quasi beatos laudibus extolli debere: nisi uelimus insatiabiles et effrenatas cupiditates ac scelerata facta in rebus honestis connumerare. Quibus gentibus illę rapinę, non uictorię, Macedonis Alexandri (nam hunc audio maxime rerum gestarum admiratione crebrari) latronis more in bona, uitam, libertatem miserorum hominum grassantis usui ac non potius calamitosae fuerint? Ipsi quoque Macedones postmodum sibi funestas experti sunt, quum in diuidenda praeda dissentientes mutuis cladibus uulgo sternerentur. Sed aliquantisper publico blandiamur errori, adiuuemus tuam insaniam, ubi nihil a pertinacia decedis; esto magnitudine rerum gestarum terras mariaque fama tui nominis impleuisti, unicuique potentissimorum et clarissimorum regum gloria antecęlluisti, omnia denique tuis optatis obsecundarunt, ut fęlix tua et aliorum persuasione uixeris: quam repente sola mors, exacta quasi una diecula uitę, tot aceruos uoluptatum, tot congestas delitias, tot fortunę blandimenta, omnem istam longe lateque imperandi dulcedinem unico momento extinxit: nec tamen istius fęlicitatis tragicum finem inter mala referam, qui suauissimas uoluptates amarissimo felle condiit. In corpus omnibus casibus obnoxium, quod potuit, uis liuoris
Caesar, illa sunt adulantis et formidolosę plebis deliramenta, etiamnum rebus nudis inania nomina deorum imponentis: nihil amplius ab hominibus pręstari potest quam ipsi habeant: quodsi possent immortalitatem in alios conferre, eam potius sibi quisque arriperet. Non sum adeo rationis expers, ut me deum esse credam: illa hominum opinio est. At nullus istius uanę persuasionis tanto locorum interuallo sensus ad inferos
descendit, nulla unquam rerum humanarum delectatio Stygem pręteruecta est.
Libenter scire uelim, Caesar, ubi substiterint illę ueteranę cohortes,
quamdiu uoluptates prosecutę sint: nam uidimus nudum et cicatricosum ac
denso curarum agmine stipatum in aulam Plutoni ingredi. Num tibi magistratus
cum insignibus obuiam honoris gratia uenerunt? at nemo plane, ne ipsi quidem
minutuli qui quondam supplices tuis genibus aduoluebantur, praetereunti
assurexere, non dignati sunt oculis intueri: haud quemquam aliena perinde
negocia distringunt: suis fere quilibet aut malis torquetur aut solatium ex
bonis capit. Pari conditione reges et inopes agimus, alium a priore statu ab
alio non discernentes; illa enim fortunę potestas fuit. Qui autem inuictum
gerentes aduersum diuitias animum, quum inclusi corporibus
dissecant, uel Incassum terres hominem impauidum, qui ad nullos casus et minas fortunę consueuerit oculis conniuere. Id certe non faciebam: nec attinet illi formidinem incutere quem illico terrores inuasuri sunt. Sed nimirum, dum aliud ago, tua interpellatione huc sermo deflexit. Dum sinuosis Meandris acies instruis et moribus inferorum occuparis, longior quam decebat oratio fluxit: qua re factum est ut animum quoque ab instituta dissertatione diuerteris. Atqui uellem comparationem tyrannicae uoluptatis ac iuxta malorum (ut proposueras) tanquam in aliqua breui tabella depingeres, ac uelut imaginem poneres pręter oculos, ut sub compendio facilius intelligerentur. Nihil refert dissimules an oblitus sis, nam utramque paginam legisti: magis
tamen putarim falli memoria, aut sane, quod uerisimilius est, ad huius modi
collationem animum non adiecisse. Quippe ita natura delectatione illi studio
persequendarum ferarum allecti laboribus haud animum intendunt, hi, quum
pretermodum uocis harmonia capiantur, plęrumque fidium discordiam non recte
percipiunt; utcumque tamen sęse res habet, quoniam modo Zeusis, Phidię,
Timantis copia caremus, nec ipse arti pingendi sum initiatus, ea conspectu
uicissim tibi describam, et in breui formula collocabo. Haec igitur
adiiciantur ad opes et fastus imperatorios, quos tu quidem auidius atque
curiosius percensuisti. Dinocrates architectus ab inferis in tuum obsequium
reuocatus haud absimilem regiam urbi, quam in Atho monte metari
constituerat, ex Numidico, Pario, Laconico, Aegiptio, Dalmatico,
Porphyretico marmore ędificet, quam Athlas una, Hercules altera ex parte
suis humeris sustineant,
opus, ad hęc qualia nec ędilitas Tot ac tanta commemorasti bona ut nesciam plane, an Iupiter quicquam amplius habeat. Haec tibi puta contigisse. Si fortuna tuo dicto subscriberet, auderem fęlicitate cum unoquoque deorum certare. Nunc, Cęsar, audi reliqua, largius ex altero dolio Iouis hausturus. Sic
inter delitias uoluptuanti tristis affertur Laconica scytala hinc Syriam a
Parthis uastari, illinc Gallias rebellasse, atque Hispanos ab imperio
deficientes iniisse societatem cum Pęnis: alius ab Hannibale cęsas nuntiat
legiones: alius a Ponticis hostibus Asiam, uoluptatum fomitem, trucidatis
praesidiis et negociatoribus Romanis oppressam teneri. Iam classes in Lybico
mari tempestate submersę: quam multa
uitę spacia traduceretur. At uobis cum inopia somni, tum immenso mordacium curarum agmine intempestiui cani circum tempora sparguntur, et properata gradu tacito senectus obrepit, simul irruunt in exhausta continuis libidinibus membra dolores laterum, stomachi cruditas, manuum tremor, pedum inconstantia, dispnea, distillationes, angina, sacer morbus et articularis atque alia mille id genus mala, quibus omnes rationes uoluptatum iugulatę penitus concidunt: tum delitias nacti grata possessione dominantur, contumacissime potionibus, emplastris et Mithridaticis medicorum anthidotis resistentes, ut non temere nisi cum exhalatione animę digrediantur. Quotus quisque est non dicam tyrannorum, sed iustissimorum regum, qui curricula uitę leuiter emensus fato, non uiolenta morte perierit? Homerus tamen ait eos sub aureo Iouis clypeo consistere. Mirum quo processerit humana credulitas; Verisimile est deos magis gaudere quum immolantur armenta tanquam Nequaquam ita est, Caesar: nam quum omnia deorum sint, nulla re
indigent, quo stultius est credere eos fumo uesci atque nidore sacrarum
carnium, quibus affatim nectar et ambrosia suppeditantur; uerumtamen
incredibilem capiunt uoluptatem ubi facultas inciderit in quempiam dignum
suo arbitratu beneficia conferre, haud temere concęptis hominum uotis aut
nuncupatis acquiescentes: siquidem imprudens mortalitas plęrumque solet
optare quę sibi impetrata mox calamitosa forent. Etenim opes, honores,
magistratus, imperia non secus ac teterrimam pestem iis, quos a recto
bonoque transuersos improbitas nauigationi perquam similis esse, quę duobus fere
generibus nauigiorum perficiatur. Quidam admirati turritas naues bellicisque
machinis instructas undique uariis picturis puppes ornantibus ingentem illam
molem, quę sibi ipsi oneri est, nisi forte uenenum in
alios aduocat, alios
dimittit, nec ocium a laboribus nec intermissionem potest a curis impetrare.
Quantum aestuasse dicitur Herculis et Thesei descensu maxime ob pertractum
Cerberum? quam ingentibus deinde machinis Heracleoticum ac reliquos hiatus
obstruxerit? Sępe uidimus terra sternutante pallescentem trepidantemque
necubi per testudines triplicibus cameris fornicatas forte dehiscentes radii
solares irrumperent. Idcirco mira festinatione parantur ad tales casus in
locis oportunis oportuna remedia: cernuntur passim plutei,
ex
Quid nostra refert
utra uita conducibilior sit, regia an priuata? tametsi
quo fęlicitatis fastigio rerum constiteram, sed plane nostra consilia de his
irrita sunt, quibus Apage cum istac tua uecordia: hunc locum iudices mihi decreuerunt, deus auctor fuit, omnes ordines subscripserunt. Non ipse potius a temeritate desistes, qui te Caesari comparandum putas, quum in gremio scurrarum per dedecora nundinati pudoris adoleueris, et per quasque damnosas libidines magna tuę famę iactura, uel potius interitu ad quaesturam ascenderis? Quoniam ueteris me comedię licentia proscindis, tu quoque non graueris de
plaustro uicissim audire: siquidem usu sępe uenit ut, qui dicit quecumque
uult, audiat que minime uelit. Haud equidem inficias eo me paulo
intemperantius in adolescentia uixisse, neque id uni mihi contigit, sed
multo pridem aliquot uiris illustribus in nostra ciuitate, uidelicet Manlio
Torquato, Valerio Flacco, priori Aphricano, Q. Catulo: quidem uitium fuit
adolescentię: tunc enim efferunt se multae cupiditates quę, si nimię non
fuerint ac protinus una cum ipsa lubrica ętate conciderint, ut in imperio
impetu tolerabiles habentur, ita postea nihil, ubi
tandem abiectis uoluptatum illecebris ad bonam frugem reuerti quam
uoluptates nunquam nouisse; quod alterum fortissimi animi est, alterum
inexperientię: nam incognita non amantur nisi quadam opinione: blanditię
uero quibus assueueris efficacissimę sunt ad sensus permouendos et facile
in
proprium inspuere sinum: impudentis enim est ac dissoluti hominis talionem
non uereri telaque in suum oppobrium reditura temere iaculari; nisi uero de
genere Non sum impedimento quin eamus, dum tamen morosis comperendinationibus nonnullis in annum protrahatur. Hi iudices a nostris centumuiris longe diuersi nec flectuntur gratia, nec
muneribus capiuntur, nec odio indulgent, nec oratorum lenociniis abducuntur
a uero: ubi causam sub Id cuilibet optandum existimo ut repente uel uictus concidat, uel uictor exultet. Dic noue hospes, quid tibi uis? quorsum has turbas concitas, nouis litigiorum generibus nostra tribunalia distringens, quasi uero legitimis negotiis non obrueremur? Is ego sum Caesar (si quando, Minos, ad tuas aures fama ipsius peruenit) qui
domi belloque clarus omnes (excepto rege Macedonum) externos et Romanos
imperatores magnitudine rerum gestarum (ne sit inuidia dicto) superarim.
Vtrasque Gallias seminarium triumphorum pacatas populo Romano reddidi:
Britannos uici: summoui Germanos: a me uires Pharnacis comminutę: Alexandria
subacta: Aphri atque Hispani meis inimicis auxilia ferentes cęsi sunt: ad
extremum diem necis
Quamquam, Minos, non dubito tuam sententiam irreuocabilem esse, tamen, ut retundam insolentem Caesaris temeritatem, breuiter respondebo. Quo tempore, Caesar, Gallia tibi prouincia decreta fuit, iam populus Romanus pollens potensque totius imperator Italię, Siciliae, Sardiniae, Corsicę, Hispaniarum expugnauerat Pęnos, domuerat Numidas, dominabatur Illyriis, Epirotis, Aetolis, Macedonibus ac uniuerso nomini Graecorum: tenebat minorem Asiam, Liciam, Pamphiliam, Ciliciam atque Syriam. Deinde Cn. Pompeio duce Bithinios, Paphlagones, Cappadocas metu potentissimi regis
liberauerat: tum uictor perlustrarat Iberos, Albanos, utramque Armeniam,
Scythas, Bastarnas, Iudęos, Assyrios, Cretam insulam, cunctis aliis insulis
atque littoribus mediteranei maris in potestatem redactis. Porro his uiribus
agressus es gentem bellicosam nec tamen uno praelio uniuersam, sed pares
inuadendo (quia Galli sub multis regibus agunt) alios dolis, alios magna ex
parte suis ipsorum uiribus debellasti. Centornes, Garocelos, Carieriges,
Alpinas gentes, non fuit magnum negocium superare, dehinc horum ope additis
Vocontiis, Allobrogibis, Heduis, Aruernis, Latobricos, Rauracos, Boios,
Treuiros ad deditionem compulisti: haud aliter Ariouistus quoque debellatus
est: sic etiam Belgę uicti iugum ciuitatis nostrae subiere. Caeterum si cum
enumeratis populis Vbii, Bellouaci, Suessiones, Neruii,
possessa; Illyrios, Peones, Triballos, Thracas penetrarint,
Graeciam uastarint et Macedoniam, Asiam per uim ereptam occuparint? Nam
Germaniae atque Britannię magis necati sunt. Sylla, ut incolumes boni essent, cum profligatissimis hominibus depugnauit. Caesar euertit rempublicam: Sylla eam conseruauit: Cęsar tyrannidem arripuit: Sylla urbem a tyrannide crudelissima liberauit: uter igitur laude dignior uiderit, Minos? Qui nullam uitę dimicationem pro republica detrectarunt, eos honore semper
censuimus prosequendos: in qua parte Syllam uel pręcipuum collocauimus et
nunc demum |
Previous section
|
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.