Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous paragraph

Next paragraph

SyL.

At nullus istius uanę persuasionis tanto locorum interuallo sensus ad inferos descendit, nulla unquam rerum humanarum delectatio Stygem pręteruecta est. Libenter scire uelim, Caesar, ubi substiterint illę ueteranę cohortes, quamdiu uoluptates prosecutę sint: nam uidimus nudum et cicatricosum ac denso curarum agmine stipatum in aulam Plutoni ingredi. Num tibi magistratus cum insignibus obuiam honoris gratia uenerunt? at nemo plane, ne ipsi quidem minutuli qui quondam supplices tuis genibus aduoluebantur, praetereunti assurexere, non dignati sunt oculis intueri: haud quemquam aliena perinde negocia distringunt: suis fere quilibet aut malis torquetur aut solatium ex bonis capit. Pari conditione reges et inopes agimus, alium a priore statu ab alio non discernentes; illa enim fortunę potestas fuit. Qui autem inuictum gerentes aduersum diuitias animum, quum inclusi corporibus eisent, sancte pieque uixerunt, ad nullas uoluptatum illecebras mente prostrata, hi pulcherrimas nacti possessiones cuiusuis męroris expertes ocio foelicissimo fruuntur. Qui uero aut impudicis uoluptatibus uolutati sunt, aut alios afflixerunt iniuria, hos uel Ixionis radii

-- xx --

dissecant, uel Tyciin uultur depascitur, uel saxum Sysiphi assidue reuoluendum delassat, uel hi Chymerę lacerandi alligantur, uel obiiciuntur Cerbero in frusta dilaniandi.

Previous paragraph

Next paragraph


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.